quid ego foliorum describam diuersitates, quemadmodum alia rutunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile uentis labentia, alia quae leui motu decutiantur aurarum? E Inexplicabile est singularum rerum exquirere proprietates et uel diuersitates earum manifesta testificatione distinguere uel latentes occultasque causas indeficientibus aperire F documentis. una nempe atque eadem est aqua et diuersas plerumque sese mutat in species: aut inter harenas flaua aut inter cautes spumea aut inter nemora uiridantior aut inter florulenta discolor aut inter lilia fulgentior aut inter rosas rutilantior aut in gramine liquidior aut in palude turbidior aut in 18 Bas. 113 A (47 E) 21 Bas. 113 B-D (48 B-E) 1 brabium CPSl et tn1 G brauium G m2 cet . 3 pariterque G (qae eras.) 6 quadrifidare escinditur C (corr. m1) GP quadrifida rescinditur V quadrifida interscinditur N post uidetur add . auxilio nam ipsa protectionis (pro in rail. ex per C) CG et (his exp.) P (in quo periectionis); cf. p. 101 u. 12 8 omni MSB omnia G (a exp.) cet . 10 profic*it C repellandam C 11 uaporandam DB uaporandi cet . 12 et om. N\' 13 uidetur C (u ex b) aduersum MSli 14 ergo CG et (r s. II.) B (r eras.) S 15 rotunda M\' et m1 CH rotunda C m3 91 m2 cet . 21 in diuereas (om. postea in) NI 24 roseta N4 (t eras . U) 25 aut in g. liquidior 8. u. C palute (corr.) tn3 C m2 GP turbidior G m2 MB turpidior G ml cet . fonte perspicacior aut in mari obscurior assumpto locorum quibus influit colore decurrit. rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter uaporantia ferueat, inter umbrosa frigescat, 58 A sole repercussa exaestuet, niuibus inrigata glaciali umore canescat. quemadmodum autem sapor eius ipse conuertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc uehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate uarietur! asperatur inmaturioribus sucis, tunso cortice nucis foliisque contritis, amara fit absentio, uino uehementior, austerior aliis, grauescit ueneno, melle dulcescit. si B uero ei lentiscum, terebinti quoque fructus uel et nucis interior misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. cum sit autem altrix omnium uirgultorum, diuersos singulis usus ministrat. si radices alluat uel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus uires, radicem inpinguat, caudicem prouehit, ramos diffundit, folia uirescere facit, fructum alit semina, pomum augere consueuit. ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt sucos, alia c dulciores, alia tardos, alia praematuros. ipsae quoque inter se discrepant suauitates. alia suauitas in uinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fico, discreta in malo, dispar in dactulo. tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. pondere quoque distat frequenter ut specie; 1 prespicatior C et (per m2) G praespicatior P prispicatior M\' assamto C adsumpto cet . 2 colorum II (locorum G m2) rigore CP et (-6 m2) G 3 uaborantia C (corr. m3) P 4 exestuat CGP aestuit 1K m1 M\' aestuet W m2 2T umore M humore (h 8. u. m2) SB eet . 9 coutritis C (t pr. in ras.) S (con 8. u. m2) contristis P tritis M amarior a m2 B absentio PN\' et m1 CGP absintio S, m2 CB et (corr . absentio) M absinthio G m2 V 10 alusterior C (1 eras.) 11 terebentis C m1 terebenti ml GP terebinti VMSB et m2 CGP terebynti W terebynto -łM\' interior pars a 12 misceantur V&M\' 14 aluat C (u eras.) adluat MS alat cet . 16 fructuum YMSB 20 snauitate Brux . sua uirtute 21\' 21 cerasis MSB cereseis 91 ceraso W (aso in ras.) ceraseis CPM\' et ml G cerasiis G m2 V ficu Gm2 SB et (m2 fico) M im malo CGP dactilo Π UB dactylo eet . 23 pinguior.. C ut in ras. S et G m2 nam plerisque locis grauior, plerisque leuior extimatur. non mirum igitur si, cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se flumine arborum, quae eiusdem aquae adluuione D generantur. et cum una sit omnium causa, diuersus singularum usus, diuersa natura est. aliam uim habet cerasi arboris lacrima, aliam lentisci. disparem quoque balsami guttam odorata orientis ligna sudare produntur, diuersum quoque lacrimarum genus uirgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam ui naturae secretioris inlacrimant. quid autem tibi referam — clementem licet esse sermonem — quod electrum lacrima uirgulti sit et in tantae materiae soliditatem E lacnma durescat ? nec leuibus id adstruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae uidetur cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse. i Sed quid ego uili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium prouidentia diuina formauerit? unde F uelut habenis quibusdam uerborum cohibenda diffusio est, ne quod Solomoni specialiter sapientiae munere diuinitus uidetur esse conlatum, usurpatorie uideamur exponere differentias arborum et uirtutes radicum et quaecumque sunt abscondita et inprouisa, sicut scriptum est. quae nec ab ipso 5 Bas. 113 AB (48 AB), cf. Plin. N. H. XIII 66; XXIIII 42 11 Bas. 113 B (48 AB), cf. Plin. N. H. XXXVII 43 et 46 23 Sap. 7, 20 sq. 1 extimatur II aestimatur G m2 cet . 2 si cum] sicut G (m2 si sicut)$(\' discrepat G m2 discrepent UM\' discrepant Ql\' 5 caerasi G cerasei S&M\' 6 lacrimam CP alia CPV 7 gutta CP produnduntur C 9 libya %M\' libia cet . 10 decet esse M. Haupt Opusc. III 618 11 soliditate CPY 14 elechtro C (h eras.) P electhro V lectro %\' 15 uidentur G (n exp.) cet . 18 iste C (e in ras.) 20 uelut TIMSB et uelut N\' abenis CGP 21 solomoni M solomon CP salomon G ml V salomoni Gm2 cet . 22 usurpatorie MSB usurpatoriae C (a alt. eras.) cet . tamen manifestata produntur, ut mihi uideatur potuisse eum disputare de uirgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnis creaturae explicare rationes. quodsi inriguis aquarum 59 A plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum B multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, C uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis D est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.