<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            audiamus uerba ueritatis, quorum series salus est audientum. <lb/>
            prima enim illa uox dei singulis creaturis inpertita gignendis <lb/>
            lex naturae est, quae terris in omne aeuum remansit, futurae<lb n="10"/>
            successionis datura praescriptum, quemadmodum uel generandi <lb/>
            uel fructificandi in reliquum usus adolesceret. prima itaque <lb/>
            germinatio est, quando nascentia uidentur erumpere, deinde <note type="margin"> 43 A </note> <lb/>
            cum eruperit et profecerit germen, fit herba; herba quoque <lb/>
            ubi paululum processerit, fit faenum. quam utilis, quam<lb n="15"/>
            uehemens uox: germinet terra herbam faeni, hoc est ipsa <lb/>
            per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non  <lb/>
            cuiusquam indigeat ministerio.</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>solent enim plerique dicere: nisi <lb/>
            clementior solis calor tepefecerit terras et quodam modo radiis <lb/>
            suis fouerit, non poterit germinare terra. et propterea gentes<note type="margin"> B </note> <lb n="20"/>
            diuinum honorem deputant soli, quod uirtute caloris sui terrarum <lb/>
            penetret sinus sparsaque foueat semina uel rigentes gelu uenas <lb/>
            arborum relaxet. audi ergo deum uelut hanc uocem emittentem: <lb/>
            conticiscat ineptus sermo hominum, qui futurus est, facessat <lb/>
            uana opinio. antequam solis fiat luminare, herba nascatur,

<note type="footnote"> 5 Gen. 1, 11 Bas. 93 D (40 A) 8 Bas. 96 A (40 AB) 18 Bas. <lb/>
            96 AB (40 C) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 ut <hi rend="italic">CPUM\'MSB</hi> et <hi rend="italic">G</hi> (ut <hi rend="italic">m2)</hi> nĮ\' 8 audientium <hi rend="italic">N</hi> 10 omnem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            (m <hi rend="italic">eras.) GP</hi> 12 adolisceret <hi rend="italic">corr. m3 C m2 GPS&amp;</hi> 14 proficerit <lb/>
            (profecerit <hi rend="italic">B)</hi> et erumperet (erumperit, m <hi rend="italic">eras. B) N\'B</hi> proficerit <hi rend="italic">C<lb/>
             (corr. m3) P</hi> proficeret <hi rend="italic">G (corr. m2)</hi> 15 paulolum <hi rend="italic">C</hi> (v <hi rend="italic">8</hi>. 0 <hi rend="italic">m3) P</hi> <lb/>
            (lo 8. <hi rend="italic">u.) N\'</hi> paululum <hi rend="italic">cet</hi>. processerat <hi rend="italic">C (corr. m3)</hi> adoleuerit <hi rend="italic">N\'B</hi> <lb/>
            18 cUtiusquam <hi rend="italic">C fort</hi>. solent autem 19 quodad <hi rend="italic">C</hi> quodad <hi rend="italic">GP et<lb/>
             (in quibus</hi> modQ) <hi rend="italic">VWM\'</hi> 20 fouerit <hi rend="italic">C (0 post add.), om. V</hi> 24 conticescat <lb/>
            <hi rend="italic">C m3 U et</hi> 2(1 <hi rend="italic">m2, VMSB</hi> conticiscant <hi rend="italic">G</hi> (n <hi rend="italic">del. m2)</hi> facessat <lb/>
            uana <hi rend="italic">C</hi> (t <hi rend="italic">8. ras. et</hi> u <hi rend="italic">m3)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="77"/>
            antiquior sit eius praerogatiua quam solis. ne error hominum <lb/>
            conualescat, germinet prius terra quam fotus solis accipiat. <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. dei <lb/>
            clementia terras relaxat, dei indulgentia prorumpere facit <lb/>
            fructus. quomodo sol uiuendi usum ministrat oriundis, quando <lb n="5"/>
            illa prius diuinae operationis uiuificatione sunt edita quam <lb/>
            sol in hos uiuendi usus ueniret? 
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> iunior est herbis, iunior  <lb/>
             faeno. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>et forte miretur aliqui, cur prius pecori pabulum quam <note type="margin"> D </note> <lb/>
            cibus homini sit creatus. in quo primum profundum dei <lb/>
            debemus aduertere, quod etiam minima quaeque non neglegat, <note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            sicut in euangelio sapientia dei dicit: respicite uolatilia <lb/>
            caeli. quoniam non serunt neque metunt neque congregant <lb/>
            in horrea, et pater uester caelestis pascit <lb/>
            illa : nonne uos pluris estis illis? cum enim illa pascantur <lb/>
            dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et uirtute <lb n="15"/>
            blandiri. deinde quia simplicem uictum et naturalem cibum <lb/>
            reliquis cibis debuit anteferre. hic enim sobrietatis est cibus, <lb/>
            reliqui deliciarum atque luxuriae, hic communis omnibus <lb/>
            animalibus cibus, ille paucorum. exemplum itaque frugalitatis, <note type="margin"> F </note> <lb/>
            magisterium parsimoniae est herbae simplicis uictu holerisque <lb n="20"/>
            uilis aut pomi contentos esse omnes oportere, quem natura <lb/>
            optulit, quem liberalitas dei prima donauit. ille salubris, ille <lb/>
            utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo <lb/>
            hominum partus labore, sed diuino effusus munere, sine <lb/>
            satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis et gratus,

<note type="footnote"> 8 Bas. 96 B (40 D) 11 Matth. 6, 26 19 Bas. 96 C (40 D) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 conualiscat <hi rend="italic">(corr. m2) CIIW</hi> 4 terram <hi rend="italic">N\'B et (corr</hi>. terras) <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            5 usuum <hi rend="italic">P et</hi> (u <hi rend="italic">tert. eras.) CG</hi> 7 <hi rend="italic">est postea add. G</hi> 8 mirentur\' <lb/>
            <hi rend="italic">CPM (hi m2) N\'B</hi> aliquis <hi rend="italic">C</hi> (a <hi rend="italic">s. «. eras.) et</hi> (s <hi rend="italic">s. 11. m2) GS</hi> cur <lb/>
            <hi rend="italic">nMSB</hi> quod <hi rend="italic">N\'</hi> pecori <hi rend="italic">C</hi> (o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">m3)</hi> 14 pluris (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">CGWMB</hi> <lb/>
            plures PF21 pascuntur <hi rend="italic">GVU\'M et ml S</hi> (a <hi rend="italic">m2 in mg.)</hi> 20 olerisque <lb/>
            II 21 contemptos <hi rend="italic">C (corr. m2) V</hi> contemptus <hi rend="italic">G (corr. m2) P</hi> <lb/>
            contentus UM\' omnis <hi rend="italic">G</hi> (-es <hi rend="italic">m2)</hi> 23 utilis <hi rend="italic">G</hi> (uti <hi rend="italic">in ras.)</hi> cruditates <lb/>
            <hi rend="italic">MS</hi> crudelitatis <hi rend="italic">ml CG</hi> crudelitates m3 <hi rend="italic">C m2 G cet</hi>. (el <hi rend="italic">eras. 91\')</hi> <lb/>
            24 partus <hi rend="italic">N\'</hi> (paratus 91 <hi rend="italic">m2) B</hi> operatus <hi rend="italic">C m3 S</hi> operatur <hi rend="italic">M</hi> m1 opertus <lb/>
            <hi rend="italic">C ml Mm2 cet</hi>. 25 fruges <hi rend="italic">C</hi> (e <hi rend="italic">ex i</hi> m3) semine <hi rend="italic">C</hi> (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> <lb/>
            i <hi rend="italic">m3)</hi> tam s, et <hi rend="italic">m2</hi> 91 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="78"/>
            ut etiam repletis uoluptati atque usui sit. denique ad primas <lb/>
            datus mensas ad secundas remansit. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae <note type="margin"> 44 A </note> <lb/>
            operatricis exprimam argumentum ? in hac enim germinum <lb/>
            specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae<lb n="5"/>
            et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur <lb/>
            et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis <lb/>
            humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis <lb/>
            expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro <lb/>
            faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit<lb n="10"/>
            faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet <note type="margin"> B </note> <lb/>
            in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: <lb/>
            clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid <lb/>
            clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: <lb/>
            omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in<lb n="15"/>
            carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua <lb/>
            quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum <lb/>
            germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, <lb/>
            hilarioris uitae quasi flos praetendens rigenti, breuiore <note type="margin"> C </note> <lb/>
            spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur<lb n="20"/>
            arescit. quae enim firmitudo in carne. quae salubritas potest esse  <lb/>
            diuturna?</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis <lb/>
            aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: <lb/>
            crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie <lb/>
            tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die<lb n="25"/>
            miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 4 Bas. 97 C (41 D) 9 Esai. 40, 6-8 22 Bas. 97 CD (41 DE) <lb/>
            24 Uerg. Aen. I 658 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uolnmtate <hi rend="italic">C (corr. m3)</hi> uoluntati <hi rend="italic">GF&amp;M\'</hi> ad <hi rend="italic">eras. C</hi> 2 mensis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 4 argumentum exprimam <hi rend="italic">N</hi> hoc n (hac <hi rend="italic">m3 C)</hi> 8 uocis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 18 <hi rend="italic">post</hi> germinat <hi rend="italic">add</hi>. uita II (uitae <hi rend="italic">C m3) MSB</hi> uiridi- <lb/>
            ▼ <lb/>
            tatem (&lt;li <hi rend="italic">s. u.) m3 C m2 P</hi> 19 iocunditatera <hi rend="italic">M</hi> 22 pubescent€ <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            i <lb/>
            pubescentes <hi rend="italic">PM</hi> 23 uiriditate IIB uirtute <hi rend="italic">N\'MS</hi> suauique DB <lb/>
            suaui <hi rend="italic">N\'MS</hi> 24 faciem U m2 <hi rend="italic">Atr. Uind</hi>. facie <hi rend="italic">cet</hi>. ore <hi rend="italic">M m2 S</hi> <lb/>
            occurrit <hi rend="italic">N\'S</hi> occurret <hi rend="italic">cet</hi>. 25 lautisumus <hi rend="italic">M</hi> lautisaimus <hi rend="italic">S, om. eel</hi>. <lb/>
            decorus <hi rend="italic">G m2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="79"/>
            plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas <lb/>
            uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos <lb/>
            deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia <lb/>
            aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et <lb/>
            maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, <lb n="5"/>
            amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, <lb/>
            producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua <lb/>
            accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a <note type="margin"> E </note> <lb/>
            sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum <lb/>
            est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, <lb n="10"/>
            arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, <lb/>
            liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, <lb/>
            praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio <lb/>
            sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore <lb/>
            deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, <lb n="15"/>
            quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae <note type="margin"> F </note> <lb/>
            deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et <lb/>
            inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox <lb/>
            una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus <lb/>
            lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem <lb n="20"/>
            maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis <lb/>
            sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus <lb/>
            adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, <lb/>
            euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper rupium <lb/>
             repente destituens et quam intus animabat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>