<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>            stagna, quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, <lb/>
            Albanus quoque aliique plures: quomodo una congregatio <lb/>
            aquarum? sed quemadmodum dicitur quia fecit deus duo <note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            luminaria, id est solem et lunam, cum sint utique et stellarum <lb/>
            lumina, ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae; <lb/>
            neque enim adnumerantur quae non conferuntur. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> \'Sed, ut uidetur, quoniam de mari loquebar, aliquantum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            <sic>exundauimus</sic>: ad propositum reuertamur et consideremus <lb/>
            quid sit quod ait dominus: congregetur aqua in unam <lb n="20"/>
            congregationem et appareat arida et non dixit (terra). <lb/>
            quod praeclare positum quis non aduertat? terra enim potest <lb/>
            et luto esse permixta, aquis madida, cuius species superfusis

<note type="footnote"> 4 Bas. 85 B (86 A) 8 Bas. 85 D, 88 A (86 CD) 21 Bas. <lb/>
            88 C (87 A) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 uerrere <hi rend="italic">N\'MS</hi> 5 <hi rend="italic">poat</hi> inausum <hi rend="italic">add</hi>. ditum <hi rend="italic">C (ortum ut uidetur</hi> <lb/>
            ex t ditum) intentatum <hi rend="italic">C</hi> intemp??tatum (es <hi rend="italic">exp. m2) G</hi> 6 brittanias <lb/>
            <hi rend="italic">GN\'</hi> britannias <hi rend="italic">FN et ml M</hi> (brittannias <hi rend="italic">m2)</hi> frementi <hi rend="italic">G m2 N</hi> <lb/>
            7 pabulis II 8 colligat <hi rend="italic">C</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 9 tyberiadi IIB lacuique (om. <lb/>
            qui) <hi rend="italic">0</hi> 10 portubusque <hi rend="italic">MS</hi> partibusque <hi rend="italic">cet</hi>. 11 augusti <hi rend="italic">m2 ex</hi> agusti <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> agusti CU\' 13 misceantur <hi rend="italic">N\'MS</hi> lairus <hi rend="italic">CP et (corr. m2) G</hi> <lb/>
            benacus <hi rend="italic">MS et m2 CG</hi> buenagus <hi rend="italic">C ml</hi> uenacus <hi rend="italic">Gml cet</hi>. 19 uideatur <lb/>
            <hi rend="italic">N\'</hi> loquebar <hi rend="italic">C</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m3)</hi> loquebamur <hi rend="italic">N\'B</hi> aiiquantulfl il\' <lb/>
            (ld <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">m2)</hi> 20 consideremus <hi rend="italic">C</hi> (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> i <hi rend="italic">m2)</hi> 21 una congregatione <lb/>
            <hi rend="italic">SCM\'</hi> congregationem unam <hi rend="italic">V</hi> 22 dixerit <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            aquis non appareat. arida autem non solum ad genus, sed <lb/>
            etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis sicca habilis <note type="margin"> 40 A </note> <lb/>
            et apta culturis. simul prospectum est, ne uideatur sole magis <lb/>
            quam dei praecepto esse siccata, quia arida facta est, antequam <lb/>
             sol crearetur. unde et Dauid discernens mare et terram <lb n="5"/>
            ait de domino deo: quoniam ipsius est mare, et ipse <lb/>
            fecit illud, et aridam manus eius fundauerunt. arida <lb/>
            enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex <lb/>
            negotii, quae in se habeat proprietatem. sicut enim animal <lb/>
            generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens, <note type="margin"> B </note> <lb n="10"/>
            rationabile autem proprium est hominis, ita et terra potest <lb/>
            communiter dici uel scatens aquis uel deserta et inuia et <lb/>
            sine aqua. ergo et illi quae scatet aquis inest ut habeat <lb/>
            ariditatem; remota enim aqua incipit esse arida, sicut <sic n="3">habea</sic><corr n="651">habes</corr> <lb/>
            scriptum: posuit flumina in deserto et exitus aquarum  <lb n="15"/>
            in sitim, hoc est: de terra aquosa aridam fecit. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>habet <lb/>
            ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula <lb/>
            elementa habent; nam et aer umidam qualitatem et aqua <note type="margin"> C </note> <lb/>
            frigidam et ignis calidam. et hoc est principale proprium <lb/>
             elementis singulis, quod ratione colligimus. conprehendere <lb n="20"/>
            autem sensibiliter et corporaliter si quiescentibus, uelut conexa et <lb/>
            composita repperimus, ut sit terra arida et frigida, aqua frigida <lb/>
            et umida, aer calidus et umidus, ignis calidus et siccus. et <lb/>
            sic sibi per has iugales qualitates singula miscentur elementa.

<note type="footnote"> 6 Psalm. LXXXXnil 5 7 Baa. 89 A (37 CD) 15 Psalm. CVI 33 <lb/>
            17 Bas. 89 B-D, 92 A (37 E, 38 A-C) </note>

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            1 arida <hi rend="italic">C</hi> (i in <hi rend="italic">raa. m3)</hi> 2 siccabilis <hi rend="italic">C</hi> (h <hi rend="italic">m3)</hi> siccabilis <hi rend="italic">G (m2</hi> <lb/>
            flicca abilis) <hi rend="italic">PVB</hi> S cultoribus <hi rend="italic">C</hi> cultoris <hi rend="italic">G (corr. m2) P</hi> 7 aridft <lb/>
            &lt;7 (4 <hi rend="italic">ex</hi> a mJ) 9 que <hi rend="italic">C m3</hi> qug <hi rend="italic">G m2</hi> qui <hi rend="italic">CG ml</hi> 14 ariditatS C <lb/>
            (ê ex e m3) 15 desertum <hi rend="italic">G mii YB</hi> 18 nmidam <hi rend="italic">G ml CP</hi> humidam <lb/>
            tt\' (h <hi rend="italic">eatp.) G m2 cet</hi>. 19 principale et C (et 8. u. <hi rend="italic">m2)</hi> 20 collegimus <lb/>
            <hi rend="italic">C (corr. m2)</hi> 21 conexe <hi rend="italic">om</hi>. et II (conexe*, <hi rend="italic">teras. C)</hi> 23 nmida <lb/>
            <hi rend="italic">GWM\'</hi> hnmida 21 (h <hi rend="italic">8</hi>. w. <hi rend="italic">m2, cet. umidus$1 \'M</hi> humidus 91 (h 8. u. <lb/>
            <hi rend="italic">m2) cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="72"/>
            nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, conectitur <lb/>
            aquae per cognationem qualitatis frigidae et per aquam aeri, <note type="margin"> D </note> <lb/>
            quia umidus est aer. ergo aqua tamquam brachiis quibusdam <lb/>
            duobus frigoris et umoris altero terram altero aerem uidetur <lb/>
            amplecti, frigido terram, aerem umido. aer quoque medius<lb n="5"/>
            inter duo conpugnantia per naturam, hoc est inter aquam et <lb/>
            ignem utrumque illud elementum conciliat sibi, quia et aquis <lb/>
            umore et igni calore coniungitur. ignis quoque cum sit <lb/>
            calidus et siccus natura, calore aeri adnectitur, siccitate autem <note type="margin"> E </note> <lb/>
            m communionem terrae ac societatem refunditur, atque ita<lb n="10"/>
            sibi per hunc circuitum et chorum quendam concordiae <lb/>
            societatisque conueniunt. unde et graece <foreign xml:lang="grc">στοιχεία</foreign> dicuntur <lb/>
            quae latine elementa dicimus, quod sibi conueniant et concinant. <lb/>
            </p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>huc autem progressi sumus, quia scriptura ait quod deus <lb/>
            <sic>uocauent</sic><corr>uocauerit</corr> terram aridam, hoc est quia quod principale eius<lb n="15"/>
            est nuncupauit proprietate naturae. naturalis enim proprietas <note type="margin"> F </note> <lb/>
            siccitas est raptura; haec ei praerogatiua seruata est. principalis <lb/>
            ergo siccitas. subest etiam ut sit frigida, sed non praeferuntur <lb/>
            secunda primis. ut autem umida sit, aquarum id adfinitate <lb/>
            sortitur. ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida,<lb n="20"/>
            alienum, quod umida. auctor itaque naturae quod primo <lb/>
            donauit hoc tenuit, quia istud ex natura, illud ex causa. ex <lb/>
            principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas <lb/>
            definiri, ut secundum praerogatiuam qualitatis eius <lb/>
            informaretur nostra cognitio.

<note type="footnote"> 14 Gen. 1, 10 20 Bas. 92 A (38 BC) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 aridae et frigidae <hi rend="italic">lIIS</hi> arida et frigide (e <hi rend="italic">alt. m3 in ras.) C</hi> aride <lb/>
            <hi rend="italic">(om. et</hi> frigidae) <hi rend="italic">V</hi> arida (arida* (?) et frigida <hi rend="italic">cet</hi>. aequalitatis <hi rend="italic">C</hi> (ae <lb/>
            <hi rend="italic">eras.) PU\'M\'B</hi> aequalitate <hi rend="italic">G</hi> (-te <hi rend="italic">ex</hi> tis <hi rend="italic">m2) et m2</hi> 21 (-ti <hi rend="italic">ml)</hi> 3 umidus <lb/>
            U\'M humidus <hi rend="italic">cet</hi>. aqua <hi rend="italic">C</hi> (a <hi rend="italic">pr. 8. u.,</hi> &amp; <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m3)</hi> 4 rigoris <lb/>
            <hi rend="italic">CGPMS</hi> amoris <hi rend="italic">N\'</hi> humoris <hi rend="italic">cet</hi>. 5 umido <hi rend="italic">%\'M\'M</hi> humido <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            6 natura <hi rend="italic">C</hi> 7 elementium <hi rend="italic">C</hi> (i <hi rend="italic">eras.)</hi> 8 umore <hi rend="italic">U\'M</hi> humore <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            calore <hi rend="italic">C</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> 0 <hi rend="italic">m2)</hi> 11 horum II 12 CTOIXIA <hi rend="italic">nMSB</hi> CTOIXA <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 16 est <hi rend="italic">om. N\'B</hi> 17 t\'errae <hi rend="italic">G m2 P</hi> 19 umida 9FM humida cet. <lb/>
            id <hi rend="italic">om. N</hi> 20 istud <hi rend="italic">G m2 N</hi> sicud <hi rend="italic">C</hi> sicut <hi rend="italic">G ml PV</hi> 21 umida <hi rend="italic">U\'M\'</hi> <lb/>
            humida <hi rend="italic">cet</hi>. auctor itaque <hi rend="italic">MS</hi> auctoritatequae <hi rend="italic">CM\'</hi> auctoritateque <lb/>
            <hi rend="italic">GPVU</hi> auctoritasque U\' auctor ita$eque <hi rend="italic">B</hi> 24 definire <hi rend="italic">C (corr. m3)</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="73"/>
            
</p><p><milestone n="5" unit="altchapter"/><lb/>
            Et uidit deus quia bonum. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>non praeterimus quia aliqui <note type="margin"> 41AB </note> <lb/>
            nec in Hebraeo putant esse nec in ceteris interpretationibus <lb/>
            quia congregata est aqua in collectiones suas et <lb/>
            apparuit arida. et uocauit deus aridam terram et <lb/>
            collectiones aquarum uocauit maria. cum enim dixerit <lb n="5"/>
            deus quia factum est sic, satis esse putant uocem operatoris <lb/>
            ad celebratae operationis indicium. sed quia in aliis <lb/>
            quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis et repetitum <lb/>
            operationis uel indicium uel effectum, ideo nos non <lb/>
            putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi <note type="margin"> c </note> <lb n="10"/>
            ceteris interpretibus uel ueritas doceatur subpetere uel auctoritas; <lb/>
            multa enim non otiose a septuaginta uiris Hebraicae lectioni  <lb/>
            addita et adiuncta comperimus. uidit ergo deus quia bonum mare. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>