<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa054.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            quae dicimus probabiliter ac simplici mente et sedulo ingenio <lb/>
            pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones et <note type="margin"> D </note> <lb/>
            inanem seductionem suasoriae ueri similia colligentes, sed secundum <lb/>
            regulam ueritatis, quae oraculis diuini sermonis exprimitur <lb n="15"/>
            et contemplatione tantae maiestatis fidelium pectoribus infunditur, <lb/>
            quia scriptum est: confirma me in uerbis tuis: narrauerunt <lb/>
            mihi iniusti exercitationes, sed non sicut <lb/>
            lex tua, domine. omnia praecepta tua ueritas. non ergo <lb/>
            secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui <lb n="20"/>
            omnia quae uoluit fecit abundans plenitudine diuinitatis suae,

<note type="footnote"> 5 Bas. 52 C (22 A) 14 Coloss. 2, 8 18 Psalm. CXVIII 28 et <lb/>
            85 sq. 22 Colos3. 2, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 substantia <hi rend="italic">C (corr. m3) P</hi> acciperit <hi rend="italic">C et (corr. vi2) GP</hi> 2 tempore <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> (e <hi rend="italic">alt. in ras.)</hi> possiderit <hi rend="italic">A (corr. m 4) C (corr. m3)</hi> 3 operator <lb/>
            (op ex ur <hi rend="italic">m1) C</hi> 4 possit <hi rend="italic">A (corr. m4) PN\'MS</hi> operari (i <hi rend="italic">tn2 in ras.) A</hi> <lb/>
            6 conferendus (s <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">m2 ?) A</hi> 8 atque (t <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">m4) A</hi> 9 substantiam (m <lb/>
            <hi rend="italic">del. m2) A</hi> 10 prodeat (t <hi rend="italic">in ras.) A</hi> 11 secund.m (a <hi rend="italic">eras.,</hi> u <hi rend="italic">8. ras. m2) A</hi> <lb/>
            scribtorum (ra <hi rend="italic">8</hi>. ru <hi rend="italic">m2, del. et corr</hi>. scribturam <hi rend="italic">m4) A</hi> scriptura<foreign xml:lang="grc">̃</foreign>rum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            scriptorem <hi rend="italic">(m2</hi> scripturam) <hi rend="italic">S</hi> scriptorum <hi rend="italic">G (m2</hi> scripturam; scriptoris <lb/>
            m <lb/>
            ueritatem <hi rend="italic">G in mg. m3 et Cant.)</hi> 12 ut <hi rend="italic">eras. C</hi> 18 tente (m m2) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            14 non (n <hi rend="italic">pr. 8. u. in ras. m2) A</hi> philusofiae A traditionis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 suasori. <hi rend="italic">(ultima littera euanida,</hi> e <hi rend="italic">m2) A</hi> suasori? <hi rend="italic">V</hi> suasuci <hi rend="italic">CP et<lb/>
             ml G</hi> suasurę <hi rend="italic">Diu</hi>. suasoria <hi rend="italic">G m2 cet</hi>. uirisimilia <hi rend="italic">C et (corr. m2) 31<lb/>
             17 in uerbo</hi> fide[lium] <hi rend="italic">desinit A</hi> 22 plenitudinem <hi rend="italic">C</hi> (m <hi rend="italic">eras.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            consideremus quae facta sunt et naturae possibilitatem <note type="margin">E </note> interrogemus.  <lb/>
            neque enim cum in euangelio leprosum curaret, <lb/>
            caecis uisum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa <lb/>
            medicinae ordinem recognouit, sed potestatem domini miratus <lb/>
             dedit, ut scriptum est, deo laudem. neque secundum <lb n="5"/>
            numeros Aegyptiorum et concursus siderum et mensuras <lb/>
            elementorum extendit manum suam Moyses, ut diuideretur mare <lb/>
            rubrum, sed diuinae imperio potestatis obtemperans. unde et <note type="margin"> F </note> <lb/>
            ipse ait: dextera manus tua, domine, glorificata est <lb/>
            in uirtute, dextera manus tua, domine, confregit <lb n="10"/>
            inimicos. illo igitur, sancta plebs, eleua mentem tuam et <lb/>
            totum animum tuum eo confer. non sic deus uidet quemadmodum <lb/>
            homo. deus in corde, homo in facie. nec sic igitur <lb/>
            homo uidet quemadmodum deus. audis quia deus uidit et <lb/>
            laudauit. noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt <lb n="15"/>
            opinionibusque colligere, farciuntur quae deus uidit et probauit <lb/>
            ea tu retractanda non putes. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Et dixit deus: fiat firmamentum inter medium <note type="margin"> 24 A </note> <lb/>
            aquae et sit discernens inter aquam. et factum est <lb/>
             sic. audi uerba dei: fiat dicit. iubentis est, non aestimantis, <lb n="20"/>
            imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras <note type="margin"> B </note> <lb/>
            colligit, non pondus examinat. uoluntas eius mensura rerum <lb/>
            est, sermo eius finis est operis. \'fiat\' inquit \'fauorum <lb/>
            inter mediam aquam\'. firmum est omne quod statuit deus. <lb/>
            et satis pulchre praemisit ferunt firmamentum\\ antequam <lb n="25"/>
            subiceret \'inter mediam aquam&gt;, ut tu prius crederes firmamentum <lb/>
            ex praecepto dei factum quam de aquarum proflua

<note type="footnote"> 2 Matth. 8, 2; 9, 30 (20, 34 Marc. 8, 25; 10, 52 Luc. 18, 43 Ioh. <lb/>
            9, 7) 5 Luc. 18, 43 9 Exod. 15, 6 18 Gen. 1, 6 et 7 Bas. 53 C <lb/>
            (22 E) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 leprosos <hi rend="italic">B; cf. Luc. 17, 12</hi> 3 et expectabat II 6 et <hi rend="italic">alt. om. N</hi> <lb/>
            7 mosea <hi rend="italic">C</hi> 12 confer <hi rend="italic">in ras. C</hi> 17 ea tu <hi rend="italic">N</hi> (ea tractanda VI\') <lb/>
            creator IIB 18 inter medium aquae II inter meilium aquarum <hi rend="italic">91M\'</hi> in <lb/>
            medio aquarum <hi rend="italic">B</hi> inter mediam aquam <hi rend="italic">WMS</hi> 19 aquam et aquam <hi rend="italic">G <lb/>
            m2 N\' Cant</hi>. 24 <hi rend="italic">et</hi> 26 inter medium aquarum <hi rend="italic">G m2 Cant</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            qualitate dubitares. si naturam elementorum consideres, quomodo <note type="margin"> C </note> <lb/>
            inter aquas solidatum est firmamentum? illae profluunt, illud <lb/>
            constringitur: illae currunt, hoc manet. et sit inquit discernens <lb/>
            inter aquam. sed aqua confundere, non discernere <lb/>
            solet. quomodo iubet quod scit secundum elementorum<lb n="5"/>
            rationem esse contrarium? sed cum sermo eius ortus naturae <lb/>
            sit, iure usurpat dare legem naturae qui originem dedit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum <note type="margin"> D </note> <lb/>
            sit quod in superioribus caelum appellauit an aliud et <lb/>
            si duo caeli an plures. nam sunt qui unum caelum esse<lb n="10"/>
            dicant nec alterius caeli faciendi, dum esset una flantibus, ut ipsi <lb/>
            aiunt, potuisse subpetere substantiam, quoniam cum omnis <lb/>
            superiori caelo esset expensa, nihil reliqui fuit quod ad <lb/>
            aedificationem secundi caeli tertiiue proficeret. alii uero innumeros <lb/>
            caelos et mundos esse adserunt, quos inrident sui — <lb n="15"/>
            non enim nobiscum illis maior quam cum suis pugna est — <note type="margin"> E </note> <lb/>
            qui geometricis numeris et necessitatibus <sic>conteudunt</sic><corr>contendunt</corr> probare <lb/>
            quod aliud caelum esse non possit nec pati naturam, ut aut <lb/>
            secundum aut tertium sit, nec operatoris uirtutem idoneam, <lb/>
            ut multos caelos faceret. et quis non hanc eorum artificem<lb n="20"/>
            facundiam inrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura <lb/>
            eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de <lb/>
            creatore omnium dubitent, utrum plures caelos facere potuerit, <lb/>
            de quo scriptum est: dominus autem caelos fecit et alibi: <note type="margin"> F </note> <lb/>
            omnia quaecumque <sic n="697">uoluit</sic><corr n="220">noluit</corr> fecit. quid enim difficile ei

<note type="footnote"> 8 Bas. 56 CD 123 E, 24 A) Isid. de nat. rer. 13, 1 14 Bas. 57 <lb/>
            AR (24 AB) Cic. Acad. II 55 24 Psalm. LXXXXV 5 25 Psalm. <lb/>
            CXIII 11 (3 b) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 et aquam <hi rend="italic">post</hi> aquam <hi rend="italic">add. in mg. G m2</hi> 5 quod sic <hi rend="italic">C</hi> (scit m3) <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> (aict <hi rend="italic">m2) P</hi> quod sit <hi rend="italic">V</hi> 6 hortus <hi rend="italic">CP et</hi> th <hi rend="italic">exp.) G</hi> 7 origenem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 ipsud <hi rend="italic">C (corr. m3)</hi> P ipsu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>d <hi rend="italic">G (corr. m2)</hi> 11 dum II cum <hi rend="italic">N</hi> esset <lb/>
            NATAE <hi rend="italic">CPV et (m2</hi> una ilen) <hi rend="italic">G</hi> ipti <hi rend="italic">C</hi> (ti in <hi rend="italic">spatio uacuo m. <lb/>
            ant.) P</hi> ipsi (si <hi rend="italic">in ras. m2) G</hi> 12 adiunt <hi rend="italic">C</hi> (a <hi rend="italic">in spatio nacuo m. <lb/>
            ant.) P</hi> aiunt <hi rend="italic">G</hi> (ai <hi rend="italic">in ras. m2) U\'</hi> (i <hi rend="italic">ex</hi> g) audent <hi rend="italic">V</hi> omni <hi rend="italic">C</hi> omnia <lb/>
            <hi rend="italic">(s m2) G</hi> 14 tertii uero II (ro <hi rend="italic">eras. C, del. m2 G)</hi> 18 uti <hi rend="italic">M</hi> (i <lb/>
            <hi rend="italic">eras.) S</hi> 24 deus autem noster <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="45"/>
            cui uelle fecisse est? fluitat igitur illis inpossibilitatis ratio, <lb/>
            cum de deo disputant, cui uere dicitur quia inpossibile <lb/>
            nihil tibi est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> itaque nos non solum secundum, sed tertium <lb/>
            caelum esse negare non possumus, cum apostolus raptum se ad <lb/>
            tertium caelum scriptorum suorum testificatione confirmet. <lb n="5"/>
            Dauid etiam caelos caelorum in illo <sic>landantium</sic><corr>laudantium</corr> deum constituit <lb/>
            choro. quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis <lb/>
            et lunae globorum consonum motum introduxerunt, quorum <lb/>
            orbibus uel potius globis conexa memorant omnia. quos sibi <note type="margin"> 25 A </note> <lb/>
            innexos et uelut insertos <sic>uersan</sic><corr>uersari</corr> retro et contrario ceteris <lb n="10"/>
            motu ferri arbitrantur eoque inpulsu et motu ipsorum orbium <lb/>
            dulcem quendam et plenum suauitatis atque artis et gratissimi <lb/>
            modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici <lb/>
            motu et acuta cum grauibus temperante ita uarios aequabiliter <lb/>
            concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici  <lb n="15"/>
            carminis suauitatem. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> huius rei fidem si requiras atque expetas <note type="margin"> B </note> <lb/>
            sensu nobis et auditu probari, haesitant. formica si uera. foret, quomodo <lb/>
            tanto motu orbium concrepante, cum ille caelestis orbis, <lb/>
            cui adfixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione uoluuntur, <lb/>
             concitatiorem habeat conuersionem atque acutum sonum <lb n="20"/>
            excitet, hic autem lunaris grauissimum, non audiretur a nobis, <lb/>
            cum leuiora audire soleamus? fidem ergo eius disputationis <lb/>
            si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, <lb/>
            referunt obsurduisse aures nostras et hebetiorem nobis sensum <note type="margin"> C </note> <lb/>
             audiendi factum propter illam a principio nostrae generationis

<note type="footnote"> 2 Marc. 14, 36 3 Bas. 57 B (24 BC) Isid. de nat. rer. 13, 1 <lb/>
            4 II Cor. 12, 2 6 Psalm. CXXXXVIU 4 7 Bas. 57 B (24 C) 8 Cic. <lb/>
            de rep. VI 17 sq. 22 Bas. 57 C (24 D) 24 Cic. de rep. VI 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 nero <hi rend="italic">G</hi> (uere <hi rend="italic">m2)</hi> 8 tibi nihil <hi rend="italic">N</hi> sed II sed etiam <hi rend="italic">N et m2 G</hi> <lb/>
            4 apostulus <hi rend="italic">C et (corr. m1) P</hi> 6 dm II dum <hi rend="italic">N, fort. recte</hi> 7 fllosofi <lb/>
            <hi rend="italic">CGP</hi> fllosophi <hi rend="italic">V</hi> quinque II VII <hi rend="italic">B</hi> septem <hi rend="italic">cet</hi>. 16 expectas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            (c <hi rend="italic">eras.) V et (m2</hi> expectes) <hi rend="italic">G</hi> expextas P 17 haesitant C (h <hi rend="italic">postea <lb/>
            add.)</hi> aesitant <hi rend="italic">GPV</hi> fore..nt 91 (re <hi rend="italic">eras.)</hi> forent <hi rend="italic">U\'M\'</hi> 19 <hi rend="italic">fori</hi>. quae <lb/>
            20 habeant <hi rend="italic">CP et</hi> (n <hi rend="italic">exp.) G</hi> actuum II (acutum <hi rend="italic">G m2 in mg.)</hi> <lb/>
            24 aebetiorem <hi rend="italic">CP et</hi> (a <hi rend="italic">eras.) V</hi> hebetiorem (h <hi rend="italic">s, u. m2) G</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="46"/>
            concepti sonitus consuetudinem et exemplum adferunt eo <lb/>
            quod Nilus, fluuiorum maximus, eo uidelicet loci, ubi se ex <lb/>
            altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine <lb/>
            fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere <lb/>
            carere dicantur. sed facile his ipsa respondet ueritas. nam<lb n="5"/>
            qui tonitrua audimus nubium conlisione generata tantorum <note type="margin"> D </note> <lb/>
            orbium conuersiones, qui maiore utique sicut motu ferri <lb/>
            aestimantur, ita uehementiores sonitus excitarent, non audiremus? <lb/>
            addunt praeterea ideo sonum hunc non peruenire ad <lb/>
            terras, ne capti homines per suauitatem eius atque dulcedinem,<lb n="10"/>
            quam celerrimus ille caelorum efficit motus, ab <lb/>
            orientalibus partibus usque in occasum propria negotia atque <lb/>
            opera derelinquerent et omnia hic otiosa remanerent quodam <lb/>
            humanae ad caelestes sonos mentis excessu. sed ea quae sunt <note type="margin"> E </note> <lb/>
            aliena ab studio nostro et a diuinae lectionis serie his qui<lb n="15"/>
            foris sunt relinquamus: -nos inhaereamus scripturarum caelestium <lb/>
            magisterio. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>