sunt igitur homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis inrepant et infirmitatem propriae uirtutis astu quodam subfulciant, fratri dolum nectant et alterius pascantur aerumna: tu autem proprio esto contentus et aliena te damna non pascant. bonus cibus est simplicitas innocentiae, sua bona habens insidiari nescit alienis nec auaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad uirtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium, et ideo beata est, si bona sua nouerit, cum ueritate paupertas et omnibus praeferenda thensauris, quia melius est exiguum datum cum dei timore quam thensauri magni sine timore. quantum est enim quod hominem alat? aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est; melior est enim hospitalitas in holeribus cum gratia quam uitulorum pinguium praeparatio cum discordia. utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum. Echinus, animal exiguum, uile ac despectabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis aut tranquillitatis adnuntius solet esse nauigantibus. denique cum procellam uentorum praesenserit, calculum ualidum arripit eumque uelut saburram uehit et tamquam ancoram trahit, ne excutiatur fluctibus. itaque non suis se librat uiribus, sed alieno stabilit et regit pondere. quo indicio nautae uelut signum futurae perturbationis capessunt et sibi praecauent, ne eos inparatos turbo inprouisus inueniat. qui mathematicus, qui astrologus quiue Chaldaeus potest sic siderum cursus, sic caeli motus et signa conprehendere? quo ingenio ista collegit, quo doctore percepit? quis ei fuit tanti interpres augurii? homines confusionem aeris uident et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat: echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt. unde exiguo animali tantam scientiam, ut futura praenuntiet? quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam domini rerum omnium hic quoque praescientiae huius munus acceperit. etenim si faenum deus sic uestit, ut miremur, si pascit uolatilia, si parauit coruo escam — pulli enim eius ad dominum clamant —, si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit inmunem, si ipse uirtutem equo dedit. et soluit de ceruice eius formidinem, ut exultet in campo et occurrens regibus inrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec inrationabilia pleraque et alia insensibilia ut faenum, ut lilia repleuit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae? nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. omnia uidet qui pascit omnia, omnia replet sapientia qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est. et ideo si echinum uisitationis suae exortem non praetermisit, si eum considerat et futurorum informat indiciis, tua non considerat? immo uero considerat, sicut testatur eius diuina sapientia dicens: si respicit uolatilia; si pascit illa, nonne uos pluris estis illis? si enim faenum agri, quod hodie est et cras in ignem mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei? An uero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus ? quis geometra his diuisit habitacula nullis rumpenda temporibus? sed geometram audiuimus, thalassometram numquam audiuimus: et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram eius quod oporteat, ut tantum satis sit unicuique quantum ad usum abundet, non quantum auiditas quaedam inmoderata sibi uindicet. lex quaedam naturae est tantum quaerere quantum sufficiat ad uictum et alimentorum modo sortem censere patrimonii. hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. denique non repperies confusa genera piscium, sed quod hic abundat alibi deest iterum. ille sinus maris cephalos alit, lupos ille, ille saxatiles, lucustas alius. non est libera uagandi potestas, nec tamen aut interclusa montibus copia aut fluuiis interlabentibus transitus inpeditur, sed usus natura inpressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere et ultra incolas prodire suspectum.