piscis ergo es, o homo. audi quia piscis es: simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregaujt. cum autem esset inpletum, duxerunt id ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasis suis, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi. exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis. sunt ergo et boni et mali pisces; boni seruantur ad pretium, mali statim ardent. bonum piscem nec retia inuoluunt, sed eleuant, nec amus internecat atque interficit, sed pretiosi uulneris perfundit sanguine, in cuius oris confessione bonum pretium repperitur, quo tributum apostolicum et census Christi possit exsolui. sic enim scriptum est dicente domino: reges terrae a quibus accipiunt tributum uel censum? a filiis suis aut ab alienis? et respondente Petro 'ab alienis' ait dominus: uade ad mare et mitte amum et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius inuenies ibi staterem; illum sumens dabis pro me et te. noli igitur, o bone piscis, Petri amum timere; non occidit, sed consecrat. noli quasi uilem te contemnere, quia uides corpus infirmum. habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. noli timere Petri retia, cui dicit Iesus: duc in altum et laxato retia; non enim in sinistram partem mittit, sed in dextram, sicut iussus a Christo est. noli timere sinus eius, quia dictum est ei: ex hoc eris homines uiuificans. ideo misit retia et conplexus est Stephanum, qui de euangelio primus ascendit habens in ore suo statera iustitiae. unde confessione constanti clamauit dicens: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei. pro hoc pisce stabat dominus Iesus; sciebat enim esse in ore eius pretium sui census. denique glorioso martyrio et Petri iudicium atque doctrinam et Christi gratiam locuples adsertor inpleuit. Nec te moueat, quod pro mari euangelium posui. euangelium est, in quo Christus ambulauit: euangelium est, in quo, licet titubauerit Petrus, quando megauit, tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis inuenit gratiam: euangelium est, de quo martyr ascendit: euangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quod mittitur rete, quod simile est regno caelorum: euangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: euangelium est mare, in quo Hebraeus euasit, Aegyptius interemptus est: euangelium est mare, quia sponsa Christi ecclesia et diuinae gratiae plenitudo, quae super maria fundata est, sicut dixit propheta: ipse super maria fundauit eam. exili super undas, o homo, quia piscis es. non te opprimant saeculi istius fluctus. si tempestas est, pete altum et profundum: si serenitas, lude in fluctibus: si procella, caue scopuloso litore, ne te in rupem furens aestus inlidat; scriptum est enim: estote astuti sicut serpentes. et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et seruanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se conuenerint et si uir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla abstinentia conplacitam minuat caritatem. eadem lex praesentes absentesque conectit, idem naturae uinculum inter distantes et consistentes coniugalis caritatis iura constrinxit, eodem iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiamsi alter obeat separatarum regionum longa diuortia, quia non corporis ceruice, sed mentis iugum gratiae receperunt. uipera, nequissimum genus bestiae et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem adsumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam uel nouam praeparat progressaque ad litus sibilo testificata praesentiam sui ad coniugalem amplexum illam euocat, muraena autem inuitata non deest et uenenatae serpenti expetitos usus suae coniunctionis inpertit. quid sibi uult sermo huiusmodi nisi ferendos esse mores coniugum et, si absens est, eius operiendam praesentiam? sit licet asper fallax inconditus lubricus temulentus: quid peius ueneno, quod in coniuge muraena non refugit? uocata non deest et serpentis lubricum sedula caritate conplectitur. ille tua mala portat et leuitatis femineae facilitatem, tu uirum tuum non potes, mulier, sustinere? Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. quem uocauit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. sed horridus et incultus est: semel placuit. numquid uir frequenter est eligendus? comparem suum et bos requirit et equus diligit et, si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius et se non totum putat: tu iugalem repudias tuum et putas saepe mutandum et, si uno defuerit die, superducis riualem et statim incognita causa quasi cognita iniuriam pudoris exsequeris. uipera absentem requirit, absentem uocat et blando proclamat sibilo atque, ubi aduentare comparem senserit, uenenum euomit reuerentiam marito deferens, uerecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, aduenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. uipera mare prospectat, explorat iter coniugis: tu iniuriis uiam uiro obstruis, tu litium moues uenena, non reicis, tu coniugalis amplexus tempore dirum uirus exaestuas nec erubescis nuptias nec reuereris maritum.