et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum et, cum ipse sit 〈poris〉 plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et sucos salubres sanguinemque discernit: fit pulmo peruius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus peruenire. pisces uero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. in hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua et transmittitur ac penetrat, respirationis munus uidetur impleri. propria igitur natura est piscium nec communis cum ceteris, specialis usus et .a ceteris uiuendi quaedam separata ac secreta substantia. propterea non nutriuntur neque ut terrena animalia manus humanae tactu et delenimento aliquo delectantur, etiamsi seruati in uiuariis suis uiuunt. etiamsi Quid autem de densitate dicam dentium? non enim ut oues aut boues ex una parte dentes habent, sed pars utraque armata est dentibus, quia in aqua sunt et, si diutius cibum uersarent et non cito transmitterent, aquarum alluuione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. denique non ruminant, solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut euentus aut usus fuit aut studium talia conprehendere. sane nec ipsi a suis potentiae euasere uiolentiam et auaritiae potiorum subiecti ubique inferiores sunt. quo quisque infirmior, eo 〈plus〉 praedae patet. et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis uermibus; sunt tamen qui inuicem se deuorent et sua carne pascantur. minor apud illos est esca maioris, et rursus ipse maior a ualidiore inuaditur et fit esca alterius praedator alieni. itaque usu uenit, ut, cum ipse alium deuorauerit, ab alio deuoretur et in unum uentrem uterque conueniant cum deuoratore proprio deuoratus sitque simul in uno uiscere praedae uindictaeque consortium. et ipsis sponte forte haec adcreuit iniuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex auaritia, aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum uitia uideremus et caueremus exempla, ne quis potior inferiorem inuaderet daturus in se potentiori exemplum iniuriae. itaque qui alterum laedit sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. Et tu piscis es, qui uiscera inuadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. caue ne dum illum persequeris, incidas ipse ualidiorem et deducat te in alienas insidias qui tuas uitat priusque tuam spectet aerumnam qui te persequente propriam reformidabat. quid interest inter diuitem inprobae cupiditatis ingluuie absorbentem infirmorum patrimonia et silurum minorum piscium uisceribus aluum repletum? defunctus est diues et nihil ei sua spolia profuerunt, immo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. captus est silurus et inutilis praeda detecta est. quanti in eo repperiuntur, qui alios deuorauerant! et tu diues habes in sinu tuo alterius praedatorem. ille habebat facultates pauperis, quas inuaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti et adhuc tanto non satiaris augmento et dicis quod alios uindicaueris, cum eadem committas quae ulcisceris, iniusto iniustior et iniquo iniquior et auaro auarior. uide ne idem te qui piscem illum finis inueniat; amum caue et retia. sed praesumis de potentia quod nemo tibi possit resistere: praesumebat et silurus quod amum nemo sibi iaceret, nemo tenderet retia, et, si incidisset, uniuersa disrumperet: et tamen fuscinam non euasit aut nexus uinculi ualidioris incurrit, quibus se non posset exuere. sine dubio et hominum iniquitas quo grauiora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit, quin aliquando dissoluat quod pro scelerum pretio constat difficile posse uitari.