Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. alii oua generant, ut uarii maiores, quos uocant troctas, et aquis fouenda conmittunt. aqua igitur animat et creat et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. alii uiuos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae et caniculae et cete ingentia, delphines et phocae aliaque cete huiusmodi. quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos uel tenerae aetatis pauorem materno affectu conprimant, aperire ora et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore et genitali feruntur aluo abscondere. qui humanus adfectus hanc piscium pietatem possit imitari? oscula nobis satietati sunt, illis non satis est aperire uiscera natosque recipere ac reuocare integros atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare et spiritu adolere suo duosque in corpore uno uiuere, donec aut securitatem deferant aut corpore suo obiecto natos suos defendant a periculis. quis haec uidens, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? quis non miratus stupeat, ut seruet natura in piscibus quod non seruat in hominibus? plerique ex suspicione nouercalibus odiis adpetitos suos occiderunt filios, aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. humanis pignoribus mater sepulchrum facta est, piscium proli parentis uterus sicut murus uallo quodam intimorum uiscerum pignera inoffensa conseruat. diuersa igitur piscium genera diuersos usus habent; alii oua generant, alii uiuos pariunt atque formatos. et qui oua generant non nidos texunt ut aues, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt, cecidit ouum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit et animal celeri fotu reddidit. continuo enim iactu parentis animatum ouum cecidit et piscis exiuit. tum deinde quam pura et inuiolata successio! ut nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo! scorpaena quoque castitatem inmaculati conubii generis sui seruat. itaque habet pudicitiam generis 〈sui〉, sed uenenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit. nesciunt igitur alieni generis socium adulterina coniugia, sicut sunt ea quae coeunte asinorum equarumque inter se genere magna cura hominum perpetrantur, uel rursus cum equis asinae miscentur, quae sunt uere adulterinae naturae; nam utique maius est quod in naturae conluuionem committitur quam quod in personae iniuriam. et, homo, ista procuras interpres adulterii iumentalis et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum quam quod uerum est. ipse genera aliena confundis diuersaque misces semina atque ad uetitos coitus plerumque cogis inuitos et hoc industriam uocas. hoc quia de hominibus facere non potes, ut diuersi generis commixtio fetus possit excludere, tollis homini quod natus est et uirum de uiro exsuis abscisaque corporis parte sexum negas, spadonem efficis, ut quod negauit natura in hominibus inpleret audacia. Quam bona autem mater sit aqua etiam hinc considera. tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes odia offensas: disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. uiuere pisces sine aqua non queunt nec a suae parentis consortio separari neque a suae altricis discerni munere, et fit hoc natura quadam, ut separati moriantur ilico. neque enim ut omnia huius aeris uiuunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent uiuere non capientes spiritus infusionem. quod est nobis spiritus illis est aqua. sicut nobis spiritus ita illis aqua uiuendi ministrat substantiam. nos intercluso commeatu spiritus, quia ne breui quidem spatio possumus expertes esse uitalis spiritus, statim extinguimur; pisces quoque sublati de aqua sine substantia sui esse non possunt.