Est etiam galli cantus suauis in noctibus — non solum suauis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormitantem excitat et sollicitum admonet et uiantem solatur processum noctis canora significatione protestans. hoc canente latro suas relinquit insidias. hoc ipse lucifer excitatus oritur caelumque inluminat, hoc canente maestitiam trepidus nauta deponit omnisque crebro uespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit, hoc 〈canente〉 deuotus adfectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat, hoc postremo canente ipsa ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret negando contraxerat. istius cantu spes omnibus: redit, aegri releuatur incommodum, minuitur dolor uulnerum, febrium flagrantia mitigatur, reuertitur fides lapsis, Iesus titubantes respicit, errantes corrigit. denique respexit Petrum, et statim error abscessit, pulsa est negatio, secuta confessio. quod non fortuito accidisse, sed ex sententia domini lectio docet. sic enim scriptum est, quia dixit Iesus ad Simonem: non cantabit gallus, priusquam me ter neges. bene fortis in die Petrus, nocte turbatur et ante galli cantum labitur et labitur tertio, ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque nutatione turbatum. idem tamen post galli cantum fit fortior et iam dignus quem Christus aspiciat; oculi enim domini super iustos. agnouit uenisse remedium, post quod iam errare non posset, et in uirtutem ab errore mutatus amarissime fleuit, ut lacrimis suis lauaret errorem. respice nos quoque, domine lesu. ut et nos propria recognoscamus errata, soluamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. ideo consulto sermonem protraximus, ut nobis quoque gallus cantaret et loquentibus subueniret, quo si quod delictum obrepsisset in uerbo, culpam, Christe, donares. da quaeso lacrimas Petri, nolo laetitiam peccatoris. fleuerunt Hebraei et per mare sunt undis dehiscentibus liberati. laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos et mari mersus cum populo suo occidit. exultauit et Iuda in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis suae laqueo strangulauit. fleuit errorem suum Petrus et meruit ut aliorum aboleret errores. Sed iam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus, tempus est quo melius tacetur aut fletur, tempus est quo celebratur indulgentia peccatorum. nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet, quoniam Petri gallus in nostro sermone cantauit. fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene fleuit, et in nos pia Christi ora conuertat. adproperet Iesu domini passio, quae cottidie delicta nostra condonat et munus remissionis operatur. bonus dominus dimittere ieiunos non uult, ne quis deficiat in uia. si ille dicit: misereor huius turbae, quia triduum est quod perseuerant mecum et non habent escam, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia, cuius intenta sermoni Maria adparatus recusabat epularum: quanto magis nos considerare debemus quia non multi sunt qui in uerbo dei uiuunt et ideo refectio corporis desideratur. certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est.