Sed quid hoc est? dum sermonem producimus. ecce iam tibi et nocturnae aues circumuolant et in eo ipso, quo finiendum sermonem admonent, sui quoque adsumendam commemorationem producunt. repetunt diuersae aues auiaria sua, quas uesper nocti cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt canoro occasum diei carmine prosequentes, ne inmunis abeat gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura conlaudat. habet etiam nox carmina sua, quibus uigilias hominum mulcere consueuit, habet et noctua suos cantus. quid autem de luscinia dicam, quae peruigil custos, cum oua quodam sinu corporis et gremio fouet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suauitate solatur, ut mihi uideatur haec summa eius esse intentio, quo possit non minus dulcioribus modulis quam fotu corporis animare oua quae foueat. hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, incusum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis paruolis non deesse, nocturno cantu maestum paupertatis mulcet adfectum et, quamuis suauitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis. noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem et quo fuerit nox obscurior eo contra usum auium ceterarum inoffensos exercet uolatus, exorto autem die et circumfuso splendore solis uisus eius hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad uidendum, uidere non soleant et uisus sui officio solis fungantur in tenebris. de cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi et non uident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur et caeli alta uidere se credunt describentes radio mundum, mensuram aeris ipsius colligentes, porro autem a fide deuii perpetuae caecitatis tenebris inplicantur habentes in proximo diem Christi et lumen ecclesiae et nihil uidentes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad uana, hebetes ad aeterna et longae disputationis anfractu prodentes scientiae propriae caecitatem; itaque dum cupiunt subtilibus uolitare sermonibus, quasi noctuae in lumine euanuerunt. uespertilio animal ignobile a uespere nomen accepit. est autem uolatilis eademque quadrupes et dentibus utitur, quos in aliis auibus repperire non soleas. parit ut quadrupedia non oua, sed pullos uiuentes. uolitat autem in aere auium more, sed crepusculo uespertino consueuit offundi. uolitat autem non aliquo pinnarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa uelut pinnarum uolatu circumfertur atque uegetatur. habet et illud hoc uile animal, quod sibi inuicem adhaerent et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent ac, si se ultima quaeque laxauerit, omnes resoluuntur. quod fit quodam munere caritatis, quae difficile in hominibus huius mundi repperitur.