fac et tu, homo, tibi thecam: expolians te ueterem hominem cum actibus suis nouum indue. theca tua, uagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. uis scire quia theca protectionis est? pharetra inquit mea protexi eum. theca ergo tua est fides; imple eam bonis uirtutum tuarum odoribus, hoc est castitatis, misericordiae atque iustitiae et in ipsa penetralia fidei suaui factorum praestantium odore redolentia totus ingredere. ea te amictum fide exitus uitae huius inueniat, ut possint ossa tua pinguescere et sint sicut hortus ebrius, cuius cito suscitantur uirentia. cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognouit et Paulus, qui ait: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. reposita est mihi corona iustitiae. intrauit igitur thecam suam quasi bonus phoenix, quam bono repleuit odore martyrii. Interrogabo te, tu autem responde mihi unde uultures mortem hominum signis quibusdam adnuntiare consueuerint, quo indicio docti atque instructi sint, ut, cum bellum lacrimabile inter se aduersae acies instruant, multo praedictae uolucres sequantur agmine et eo significent quod multitudo hominum casura sit bello futura praeda uulturibus? quod utique ex specie instructionis humanae quadam uidentur ratione colligere. usque ad lucustam quoque gratia diuina penetrauit, quae cum agmine conferto regionis cuiusque occupauerit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi diuinae signum praeceptionis acceperit. etenim sicut in Exodo legimus, ea quoque caelestis ultionem offensionis exequitur piae ministra uindictae. hanc quoque auis denorat seleucis — sic enim graeco auis haec nuncupatur nomine — data ad remedium malorum, quae lucusta consueuit inferre. cui creator inexplebilem dedit deuorandi naturam, ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus possit extinguere.