quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis adtrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores. nec apes ipsae insuaue quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo uocis suae murmure suauitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum uidemur imitati, quo strepitu ad excitandos animos in uigorem nihil aptius extimatur. et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur, sed aerio uesci spiramine. denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur, eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint, continuoque si quis acetum his superfundat, ilico reuiuescunt, eo quod uis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, umore feratur aperire. Et quia de uolatilibus dicimus, non putamus alienum ea conplecti quae de uerme Indo tradit historia uel eorum relatio qui uidere potuerunt, fertur hic corniger uermis conuerti primum in speciem caulis atque in eandem mutari naturam, inde processu quodam fieri bombylius. nec eam tamen formam figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis pinnas uidetur adsumere. ex iis foliis mollia illa Seres depectunt uellera, quae ad usus sibi proprios diuites uindicarunt. unde et dominus ait: quid existis in desertum? uidere hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt. chamaeleon quoque diuersas species fertur uario colore mentiri. lepores certe, quod de proximo facile cognouimus, hieme albescere, aestate in suum post colorem redire non dubium est. haec ideo libaui, ut ad commutationis fidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos prouocent, sed ita ut commutationem illam dicamus, quam apostolus euidenter expressit dicens: omnes quidem resurgemus, non omnes autem inmutabimur. et infra ait: et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. plerique enim commutationis genus et formas, quas non acceperunt, interpretati nequaquam praesumptionis indebitae incongrua usurpatione caruerunt. Phoenix quoque auis in locis Arabiae perhibetur degere atque eam usque ad annos quingentos longaeuam aetatem producere. quae cum sibi finem uitae adesse aduerterit, facit sibi thecam de ture et murra et ceteris odoribus, in quam impleto uitae suae tempore intrat et moritur. de cuius umore carnis uermis exsurgit paulatimque adolescit ac processu statuti temporis induit alarum remigia atque in superioris auis speciem formamque reparatur. doceat igitur haec auis uel exemplo sui resurrectionem credere, quae sine exemplo et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. et utique aues propter hominem sunt, non homo propter auem. sit igitur exemplo nobis quia auctor et creator auium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui auem unicam perire non passus resurgentem eam sui semine uoluit propagari. quis igitur huic adnuntiat diem mortis, ut faciat sibi thecam et inpleat eam bonis odoribus atque ingrediatur in eam et moriatur illic, ubi odoribus gratis faetor funeris possit aboleri?