itaque cum aues aliae uix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant et duplici ceteris fecunditate praeponderant. Consideremus nunc quid sit quod ait: producant aquae reptilia animarum uiuentium et uolatilia uolantia super terram secundum genus et secus firmamentum caeli cur super terram dixerit, certum est, quia uictum de terra quaerunt; secus firmamentum autem caeli quomodo, cum aquilae ultra ceteras aues uolent et tamen ipsae non secus firmamentum caeli? sed quia graece οὐρανός dicitur, quod latine caelum adpellamus, οὐρανός autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾶσθαι id est a uidendo, ideo quod aer perspicuus sit et ad uidendum purior, in aere uolitantia genera dixit animantium. neque moueat quod ait secus firmamentum caeli. non proprie firmamentum hic posuit, sed abusiue, eo quod comparatione aetherii illius corporis etiam iste aer, quem possumus oculis conprehendere, quasi crassus et densior uicem habeat firmamenti. nunc quia diximus quae uolatilia, quam naturam habeant uel gratiam, et ea pauca de multis — neque enim uacat uniuersa describere, cum sint similia atque eiusdem generis —, tamen aues ipsae quam inter se diuersitatem habeant consideremus. inuenimus enim cornicis pedes uelut quibusdam digitis distantibus separatos atque diuisos, corui quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes, auium quae carne uescuntur quasi incuruos atque sinuatos, uelut ad praedam paratos. ea uero, quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque coniunctos. in quo admirabilis patet ratio naturae, ut et illa ad uolandum uel ad rapiendum cibum usu adcommodo fulciantur et ista ad natandum adiumenta habeant conpetentia, quo melius aquis possint supernatare et quasi remis quibusdam ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta propulsent. cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est, ut, quia est paulolum pigrior corpore nec facile potest aquarum inferiora penetrare, ceruicem extendat ad praedam, quae quasi praeuia reliqui corporis escam quam inuenerit rapiat atque eruat de profundo, adde illud, quia suauior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur et longiore exercitatione purior longe resultat.