ipsae sibi regem ordinant, ipsae populos creant et licet positae sub rege sunt tamen liberae. nam et praerogatiuam iudicii tenent et fidae deuotionis affectum, quia et tanquam a se substitutum diligunt et tanto honorant examine. rex autem non sorte ducitur, quia in sorte euentus est, non iudicium et saepe inrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur, neque inperitae multitudinis uulgari clamore signatur, quae non merita uirtutis expendit nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto, neque priuilegio successionis et generis regalibus thronis insidet, siquidem ignarus publicae conuersationis cautus atque eruditus esse non poterit. adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus uel acre ingenium eneruare consuerunt, tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui quam usui publico animum regis inclinant. apibus autem rex naturae claris formatur insignibus, ut magnitudine corporis praestet et specie, tum quod in rege praecipuum est, morum mansuetudine. nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad uindicandum. sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed inpressae moribus, ut leniores sint ad puniendum qui potestate maxima potiuntur. sed etiam illae quae non obtemperauerint legibus regis paenitenti condemnatione se mul- tant, ut inmoriantur aculei sui uulneri. quod Persarum populi hodieque seruare dicuntur, ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exequantur sententiam. itaque nulli sic regem, non Persae, qui grauissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reuerentia deuotionis obseruant, ut nullae de domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus et uolatus sibi uindicauerit principatum. Processus autem est per rura redolentia, ubi inalantes horti floribus, ubi fugiens riuus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris iuuentutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio. opus ipsum suaue. de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. quid enim aliud est fauus nisi quaedam castrorum species? denique ab his praesaepibus apium fucus arcetur. quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates fauorum, in quibus minutae ac rotundae cellulae conexione sui inuicem fulciuntur? quis architectus eas docuit exagonia illa cellularum indiscreta laterum aequalitate componere ac tenues inter domorum saepta ceras suspendere, stipare mella et intexta floribus horrea nectare quodam distendere ? cernas omnes certare de munere, alias inuigilare quaerendo uictum, alias sollicitam castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere, nullam tamen alienis insidiari laboribus et rapto uitam quaerere. atque utinam raptorum insidias non timerent! habent tamen spicula sua et inter mella fundunt uenenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in uulnere ardore uindictae. ergo mediis castrorum uallibus umor ille roris infunditur paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae florumque odore fragrare mellis incipit suauitatem. merito quasi bonam operariam scriptura apem praedicat dicens: uade ad apem et uide quomodo operaria est, operationem quoque quam uenerabilem mercatur, cuius laborem reges et mediocres ad salutem sumunt; adpetibilis enim est omnibus et clara. audis quid dicit propheta? mittit utique te, ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. uides quam laboriosa, quam grata sit. fructus eius ab omnibus desideratur et quaeritur nec pro personarum diuersitate discernitur, sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suauitate dulcescit. nec solum uoluptati, sed etiam saluti est. fauces obdulcat et curat uulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. itaque cum sit infirma robore apis, ualida est uigore sapientiae et amore uirtutis. denique regem suum regem summa protectione defendunt et perire pro eo pulchrum putant. incolomi rege nesciunt mutare iudicium, mentem inflectere, amisso fidem reseruandi muneris derelinquunt atque ipsae sua mella diripiunt, quod is qui principatum habuit muneris interemptus est.