Diximus de uiduitate auium eamque ab illis primum exortam esse uirtutem; nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem auibus inesse adseueratur, ut possit etiam in uulturibus deprehendi. negantur enim uultures indulgere concubitu et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri atque ita sine ullo masculorum concipere semine et sine coniunctione generare natosque ex his in multam aetatem longaeuitate procedere, ut usque ad centum annos uitae eorum series producatur nec facile eos angusti aeui finis excipiat. quid aiunt qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod uirgo generauit et inpossibilem innuptae, cuius pudorem nulla uiri consuetudo temerasset, aestimant partum ? inpossibile putatur in dei matre quod in uulturibus possibile non negatur? auis sine masculo parit et nullus refellit: et quia desponsata Maria peperit, pudori eius faciunt quaestionem. nonne aduertimus quod dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, astrueret ueritatem? Nunc age quae aues uelut quandam rem publicam curare uideantur expediam atque uitae huius aetatem agere sub legibus. hinc enim rei publicae usus est leges omnibus esse communes atque obseruari eas deuotione communi, uno omnes teneri uinculo, non alii ius esse quod alius sibi intellegat non licere, sed quod liceat licere omnibus et quod non liceat omnibus non licere; esse etiam communem reuerentiam patrum, quorum consilio res publica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conuersationis officium, unum praescriptum omnibus, unum esse consilium. magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus subolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine. in commune omnibus labor, communis cibus, communis omnibus operatio, communis usus et fructus est, communis uolatus — quid plura? — communis omnibus generatio, integritas quoque corporis uirginalis omnibus communis et partus, quoniam nec inter se ullo concubitu miscentur nec libidine resoluuntur nec partus quatiuntur doloribus et subito maximum filiorum examen emittunt e foliis atque herbis ore suo prolem legentes.