aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, uerum unum ex pullis duobus. quod aliqui fieri putauerunt geminandorum alimentorum fastidio. sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium in pullos suos pietatis huic dederit aui, ut diceret: sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos confidit: expandit alas suas et adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. dominus solus deducebat eos. quomodo ergo expandit alas, si occidit alterum? unde puto non auaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine iudicandi. semper enim fertur probare quos genuit, ne generis sui inter omnes aues quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. itaque adseritur quod pullos suos radiis solis obiciat atque in aeris medio paruulos ungue suspendat. ac si quis repercusso solis lumine intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi uigore seruauerit, is probatur, quod ueritatem naturae sinceri optutus constantia demonstrauerit: qui uero lumina praestrictus radio solis inflexerit quasi degener et tanta indignus parente reicitur nec aestimatur dignus educatione qui fuit indignus susceptione. non ergo eum acerbitate naturae, sed iudicii integritate condemnat nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat. hanc tamen, ut quibusdam uidetur, regalis auis inclementiam plebeiae auis excusat clementia. auis enim, cui fulica nomen est, quae graece dicitur φήνη, susceptum illum siue abdicatum siue non agnitum aquilae pullum cum sua prole conectit atque intermiscens suis eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari nutrimentorum sumministratione pascit et nutrit. ergo φήνη alienos nutrit: nos uero nostros inmiti crudelitate proicimus. aquila uero si proicit, non quasi suum proicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod peius est, quos nostros recognoscimus abdicamus. Sed ueniamus ad turturem, quam lex dei uelut castae hostiae munus elegit. denique cum dominus circumcideretur, oblata est, quia scriptum est in lege domini, ut darent hostiam par turturum aut duos pullos columbarum. hoc est enim uerum Christi sacrificium pudicitia corporalis et gratia spiritalis. pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. fertur etenim turtur, ubi iugalis proprii fuerit amissione uiduata, pertaesum thalamos et nomen habere coniugii, eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit et amarus ad gratiam, qui plus doloris ex morte quam suauitatis ex caritate generauerit. itaque iterare coniunctionem recusat nec pudoris iura aut complaciti uiri resoluit foedera, illi soli suam caritatem reseruat, illi custodit nomen uxoris. discite, mulieres, quanta sit uiduitatis gratia, quae etiam in auibus praedicatur. praedicatur. quis igitur has leges turturi dedit? si hominem quaero, non inuenio. homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae uiduitatis praescribere. denique ipse ait: uolo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario et alibi: bonum illis, si sic maneant; quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. optat Paulus in mulieribus quod in turturibus perseueret. et alibi iuniores hortatur ut nubant, quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere uix possunt. ergo turturibus deus hunc infudit adfectum, hanc uirtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. turtur non uritur flore iuuentutis, non temptatur occasionis inlecebra; turtur nescit primam fidem inritam facere, quia nouit castimoniam reseruare prima conubii sorte promissam