quam uero rationabilium non excedat pietatem ac prudentiam auis huius clementia consideradum, quam ne post exemplum quidem inrationabilium quisquam nostrum imitari potuerit. nam depositi patris artus per longaeuum senectutis plumarum tegmine alarumque remigio nudatos circum instans suboles pinnis propriis fouet et — quid dicam? — collaticio cibo pascit, quando etiam ipsa reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde subleuantes senem fulcro alarum suarum ad uolandum exerceant et in pristinos usus desueta iam pii patris reuocent, membra? quis nostrum releuare aegrum non fastidiat patrem? quis fessum senem suis umeris inponat, quod in ipsa historia uix credibile habeatur? quis, ut pius sit, non hoc seruulis mandet obsequium? at uero auibus non est graue quod pietatis est plenum, non est onerosum quod soluitur naturae debitum. non recusant aues pascere patrem, quod etiam praescripta necessitate sub terrore poenarum plerique hominum recusarunt. aues non scripta, sed nata lex stringit, aues ad hoc munus nulla praecepta conueniunt, sed gratiae naturalis officia, aues non erubescunt reuerendi senis membra portare. est enim uectura pietatis, quod eo usque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis inuenerit; nam Romanorum usu pia auis uocatur et quod uix uno imperatori consulto senatus delatum dicitur hoc istae aues in commune meruerunt. habent ergo aues istae decreta patrum ad propriae insigne clementiae; pios enim filios patrum prius oportuit iudicio praedicari. habent etiam uniuersorum suffragia; nam retributio beneficiorum ἀντιπελάργωσις nominatur; πέλαργος enim ciconia dicitur. uirtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae uocabulo nuncupatur. Habemus auiariae subolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum. hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis adfectu, quae indiga rerum omnium pretiosores auro nidos instruit, quia sapienter nidificat; nidus enim sapientiae potior est auro. quid enim sapientius, quam ut et uolandi uaga libertate potiatur et hominum domiciliis paruolos suos et tecta commendet, ubi subolem nullus incurset? nam et illud est pulchrum, ut a primo ortu pullos suos humanae usu conuersationis adsuescat et praestet ab inimicarum auium insidiis tutiores. tum illud praeclarum, qua gratia domus sibi sine ullo adiutore tamquam artis perita componat. legit enim festucas ore easque luto inlinit, ut conglutinare possit. sed quia lutum pedibus deferre non potest, summitates pinnarum aquae infundit, ut facile his puluis adhaereat et fiat limus, quo paulatim festucas uel minutos surculos sibi colligat atque adhaerere faciat. eo genere nidi totius fabricam instruit, ut quasi pauimenti solo pulli eius intra aedes suas sine offensione uersentur nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum aut teneris frigus inrepat. sed hoc industriae officium prope commune multis auibus, illud uero singulare, in quo est praeclara cura pietatis et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia, quod si qua pulli eius fuerint caecitate suffossi oculos siue conpuncti, habet quoddam medendi genus, quo possint eorum lumina intercepto usui reformari. nemo igitur de inopia queratur, quod uacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. pauperior est hirundo, quae uacua aeris abundat industria, aedificat nec inpendit, tecta attollit et nihil aufert proximo nec indigentia et paupertate ad nocendum alii compellitur nec in graui filiorum inbecillitate desperat. nos uero et paupertas afficit et inopiae necessitas uexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, inpellit in crimen; lucri quoque studio in fraudes uersamus ingenium, aptamus adfectum atque in grauissimis passionibus .spem deponimus fractique animo resoluimur, inprouidi et inertes iacemus, cum de diuina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint. Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam uolantes filios comitatu sedulo prosecuntur et sollicitae, ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt. at uero feminae nostri generis cito ablactant etiam illos quos diligunt aut, si ditiores sunt, lactare fastidiunt: pauperiores abiciunt paruulos et exponunt et deprehensos abnegant. ipsi quoque diuites, ne per plures suum patrimonium diuidatur, in utero proprios negant fetus et parricidalibus sucis in ipso genitali aluo pignera sui uentris extinguunt, priusque aufertur uita quam traditur. quis docuit nisi homo filios abdicari? quis repperit tam inmitia patrum iura? quis inter naturae fraterna consortia fratres inpares fecit? unius diuitis filii diuersa sorte caeduntur. alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur, alius opulentae hereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. numquid natura diuisit merita filiorum? ex pari omnibus tribuit quod ad nascendi atque uiuendi possint habere substantiam. ipsa uos doceat non discernere patrimonio quos titulo germanitatis aequastis. etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod natura substituti sint, inuidere. accipitres feruntur duram in eo aduersus proprios fetus habere inclementiam, quod ubi eos aduerterint temptare uolatus primordia, nidis eiciunt suis continuoque eliminant ac, si morentur, propulsant pinnis atque praecipitant, uerberant alis coguntque audere quod trepidant nec ullum postea deferunt his munus alimoniae. quid mirum tamen, si rapere adsueti nutrire fastidiunt? consideremus ad hoc eos esse generatos, ut etiam aues ad cauendum formido exerceat, ne passim curas relaxent, sed pericula a praedonibus declinanda prospiciant. deinde cum his natura quadam praedandi munus inoleuerit, magis a tenero pullos suos instituere uidentur ad praedam quam pastus abdicare conpendiis. cauent ne in tenera aetate pigrescant, ne soluantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis expectare quam quaerere, ne naturae suae deponant uigorem. intermittunt studia nutriendi, ut in usum rapiendi audere conpellant.