hunc etiam uolantes ordinem seruant et hac moderatione omnem laborem adleuant, ut per uices fungantur ductus sui munere. praecedit enim una ceteris praestituto sibi tempore et quasi ante signa praecurrit, deinde conuertitur et sequenti sortem ducendi agminis cedit. quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem nec paucis adrogari potentiam, sed quadam in omnes uoluntaria sorte transcribi? antiquae hoc rei publicae munus et instar liberae ciuitatis est. sic a principio acceptam a natura exemplo auium politiam homines exercere coeperant, ut communis esset labor, communis dignitas, per uices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque diuiderent, nemo esset honoris exsors, nullus inmunis laboris. hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate nec diuturno seruitio frangebatur, quia et sine inuidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio et tolerabilior uidebatur quae communicabat sortem custodiae. nemo audebat alium seruitio premere, cuius sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fastidia, nemini labor grauis, quem secutura dignitas releuaret. sed postquam dominandi libido uindicare coepit indeptas et susceptas nolle deponere potestates, posteaquam militiae non ius commune coepit esse, sed seruitus, posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium uindicandae, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri, et quae non est uoluntaria cito locum relinquit incuriae. homines quam inuiti subeunt uigiliarum munera, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! proponitur poena desidiae: et tamen plerumque obripit incuria, non seruantur excubiae, necessitas enim, quae inuito inponit obsequium, affert plerumque fastidium; nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quom facias inuitus. ergo et iugis labor auertit affectum et continua ac diuturna potentia gignit insolentiam. quem inuenias hominum, qui sponte deponat imperium et ducatus sui cedat insigne fiatque uolens numero postremus ex primo! nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus et primos discubitus in conuiuio uindicamus ac, si semel delatum fuerit, uolumus esse perpetuum. ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus. admonentur ut exerceant custodiae uices, non admonentur ut de potestate decedant, quia ibi naturalis: quies somni interpellanda, hic uoluntariae sedulitatis gratia praestanda est. Ciconias ferunt collecto proficisci agmine, si quo pergendum putant, et simul plerisque circa orientem locis inuehi et quasi tessera militari pariter omnes moueri. exercitum credas cum signis suis pergere: sic omnes uiandi comitandique et praeeundi ordinem seruant. cornices autem ducunt eas ac dirigunt et uelut quibusdam turmis stipatricibus prosequuntur, adeo ut adiumenta quaedam bellantibus aduersus inimicas aues conferre credantur et propriis periculis bella aliena suscipere. cuius rei indicium est quia nullae interuallo aliquo temporis residere in illis locis repperiuntur et quia cum uulneribus reuertentes manifesta quadam sanguinis uoce ceterisque locuntur indiciis grauium se certaminum subisse conflictum. quis igitur illis poenam desertionis indixit, quis derelictae militiae supplicia formidolosa praescripsit, ut nulla pro- sequendis hospitalibus turmis se subtrahere nitatur, sed certatim omnes deductionis munere officioque fungantur. discant homines hospitalia seruare iura et ex auibus cognoscant quid religionis hospitibus sit deferendum, quae obsequia deputanda, quibus cornices etiam pericula sua negare non soleant. his igitur nos ianuas claudimus, quibus aues etiam animas suas conferunt, et quos illae consortio prosecuntur discriminis, eos tecti prohibemus hospitio et quorum illae bella suscipiunt, his nos bella frequenter inferimus. mentior, si non Sodomitanis haec fuit causa supplicii aut Aegyptius furor, genti hospitae dum bellum conatur inferre, inhospitalitatis poenas infidae naufragio plebis exoluit.