Unum autem nomen auium, sed genera diuersa, quae quis possit aut memoria aut cognitione conprehendere? sunt itaque aues, quae carne uescuntur. ideo his ungues asperi, curuatum atque acutum os, uelox uolatus, quoniam raptu uiuunt, ut possint facile praedam conprehendere quam secuntur, propere uel ore uel unguibus euiscerare. sunt etiam aues, quae reperto pascuntur semine, aliae diuerso et fortuito cibo. est etiam diuersitas copularum, quarum gratia carent quae intendunt rapinis. nam propter auiditatem praedandi uel propter insidias explorandi nec ipsis inter se conuenit, et ideo declinant sui copulam — refugit enim auaritia consortium plurimorum —, deinde coniunctio plurimorum facile ipsa se proderet, his ergo auibus nihil est copulatorium praeter iugale consortium. ergo aquilis accipitribusque hic usus est uitae, contra uero columbae grues sturni corui atque cornices, etiam turdi gaudent plurimum conexione. alia quoque auium genera enchoria, quae manent in locis semper, alia aduenticia, quae obeunt regiones alias et peracta hieme reuertuntur. sunt alia, quae hieme redeunt, aestate peregrinantur a nobis, siue quod alia hiemis tempore ad calidiora se conferant, siue quod pleraque rursus aestatem in his locis exigant, quae amoeniora nouerunt. turdi denique autumni fine, hiemis confinio quasi exacta aestate se referunt. quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias et diuerso genere nunc infida sede decipere, nunc sibilo eos fallere, nunc laqueis eos captare contendimus. ciconiae reditus uexillum ueris attollit. grues, quia alta petunt, amant frequenter peregrinari. aliae aues ad manum se subiciunt et mensae adsuescunt tactuque mulcentur, aliae reformidant. aliae isdem quibus homines domicilia delectantur, aliae secretam in desertis uitam diligunt, quae requirendi sibi uictus difficultatem libertatis amore compensant. aliae uocibus tantum strepunt, aliae canoro delectant suauique modulamine. quaedam ex natura, aliae ex institutione diuersarum uocum oblocuntur discrimina, ut hominem putes locutum, cum locuta sit auis. quam dulcis merularum, quam expressa uox psittaci est! sunt etiam aliae simplices ut columbae, aliae astutae ut perdices; gallus iactantior, pauus speciosior. sunt etiam uitae in auibus et operum diuersitates, ut aliae ament in commune consulere et conlatis uiribus uelut quandam curare rem publicam et tamquam sub rege uiuere, aliae sibi quisque prospicere, imperium recusare et, si capiantur, indigno uelint exire seruitio. Ab his igitur ordiamur quae nostro se usui imitationem dederunt. in illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque seruilis. quam iniusso et uoluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam! dispositos uigiles cernas, et ceteris consortibus generis quiescentibus aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte temptentur insidiae, atque omnem deferunt inpigro sui uigore tutelam. post ubi uigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore conponit, ut excitet dormientem cui uicem muneris traditura est. at illa uolens suscipit sortem nec usu nostro inuita et pigrior somno renuntiat, sed inpigre suis excutitur stratis, uicem exsequitur et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat. ideo nulla desertio, quia deuotio naturalis, ideo tuta custodia, quia uoluntas libera.