Nec uos praeteribo, merguli, quibus ab adsiduitate mergendi nomen hoc haesit. quomodo semper mergentes aurarum signa colligitis et praeuidentes tempestatem futuram propere medio reuolatis ex aequore et ad litorum tuta cum clamore conceditis! quomodo etiam, fulicae — quae maritimo delectantur profundo — refugientes quam praescitis commotionem maris in uado luditis! ipsa ardea, quae paludibus inhaerere consueuit, notas deserit sedes imbresque formidans supra nubes uolat, ut procellas nubium sentire non possit. consideremus diuersas uolucres maris, quemadmodum inminente uentorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur. nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui uigilias etiam suas cantus adsiduitate testantur? denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste seruarunt. merito illis debes, Roma, quod regnas. dii tui dormiebant et uigilabant anseres. ideo illis diebus anseri sacrificas et non Ioui; cedunt enim di uestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hostibus caperentur. Pulchre autem post descriptionem piscium de his auibus quae adsuetae sunt aquis sermo successit, quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur. unde prima cognatio uidetur auibus istis esse cum piscibus, quoniam natandi communis quaedam uidetur utrique generi esse consortio. secunda quoque cognatio auibus et piscibus est eo quod uolantis usus species sit natantis. sicut enim aquam natando piscis incidit, ita auis aerem uolatu celeri secat. atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium, ut pisces ad priora se alis subrigant atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo uel quo uelint se facile conuertant uel impetu quodam e regione iter suum dirigant. aues quoque aeri uolatibus suis uelut aquis innatant et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se uel ad superiora subrigunt uel ad inferiora demergunt. unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis natiuitas diuina praeceptione processit. dixit enim deus: producant aquae. reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia secus firmamentum caeli secundum genus. non inmerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi proprietas utrisque subpeditat. sane cum et coluber lubricus omnesque serpentes — ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed repere —, dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sint, nullum auium genus pedum officio caret, quia omnibus uictus e terris, et ideo pedum munere fulciuntur, quia huiusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio. itaque aliae uolucres unguibus armantur ad raptum, ut accipitres et aquilae, quae rapinam uenationis exercent: aliae uel ad incedendum uel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur adcommodo.