sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub graui mortis inminentis terrore delectant? unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimos suauitate? unde mihi noces sittaci dulcedinemque merularum? utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet; ea enim auis signare solet diei surgentis exortum et effusiorem diluculo deferre laetitiam. tamen si illorum suauitas deest, sunt gementes turtures et raucae columbae, tum etiam cornix plena uoce pluuiam uocat. unde rurale auiarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt persequamur. Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aues caeli sermo noster ascendat. et ideo de his auibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque uersantur, cum quibus possumus emergere. itaque ab alcyone sermonem adoriamur. ea est auis maritima, quae in litoribus fetus suos edere solet, ita ut in harenis oua deponat medio fere hiemis. nam id temporis fouendis habet deputatum partibus, quando maxime insurgit mare litoribusque uehementior fluctus inliditur. quo magis repentinae placiditatis sollemnitate auis huius eluceret gratia. namque ubi undosum fuerit mare, positis ouis subito mitescit et omnes cadunt uentorum procellae flatusque aurarum quiescunt ac placidum uentis stat mare, donec oua fouet alcyone sua. septem autem dies fotus sunt, quibus decursis educit pullos fetusque absoluit. ilico alios quoque septem adiungit dies, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere. nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, eum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. tantam autem gratiam minuscula auis diuinitus indultam habet, ut hos quattuordecim dies nautici praesumptae serenitatis obseruent, quos et alcyonidas uocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant. nonne uos passeribus pluris estis? dominus ait. si igitur auis minusculae contemplatione et insurgit mare et repente comprimitur atque aspero hiemis inter graues procellas tempestatesque uentorum deterget caeli nubila fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas, quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem dei factus agnoscis, si tamen auiculae istius fidem studio deuotionis imiteris. illa tempestates uidens insurgere, saeuire uentos inter hiberni saeua non reuocatur neque reflectitur, sed inpellitur. denique in litore sua oua constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc harena suscipiat, nec insurgentes fluctus, quos immurmurare atque adlabi uideat, reformidat. et ne putes quod ouorum uideatur habere contemptum, continuo, ubi deposuerit oua, nidificat et suo partus corpore fouet nec saluti propriae adluuione litoris pertimescit, sed secura de dei gratia uentis se committit et fluctibus, parum est hoc. adiungit totidem alios ad nutriendum dies nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem ueretur temptatque meritum suum naturae iam sollemnitate fundatum. illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis nec includit cauernis, sed nudo et rigenti committit solo, nec defendit a frigore, sed diuino fotu, quo magis cetera despiciat, tutiores fore extimat. quis nostrum paruolos suos non uestimentis tegat, tectis abscondat, quis non claudat eos saeptis cubiculorum, quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura uel leuiter penetrare? merito quos tam sollicite induimus ac fouemus, exuimus eos clementiae caelestis inuolucro, alcyone uero quos nudos proicit eos diuino uestit indutu.