quid de Iona dignum loquar, quem cetus excepit ad uitam, reddidit ad prophetandi gratiam? emendauit aqua quem terrena deflexerant. psallebat in utero ceti qui maerebat in terris et, ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum filii hominis signum Ionae. sicut iste in utero ceti, sic Iesus in corde terrae. in utroque remedium, maius tamen in mari pietatis exemplum, quoniam exceperunt pisces quem homines refutarunt et quem homines crucifixerunt pisces seruauerunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur et confessus in fluctibus tamen negauit in terris. itaque illic quasi deuotus manu adprehenditur, hic quasi oblitus aspectu censorio conuenitur. sed iam rogemus dominum, ut sermo noster quasi Ionas eiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet, et bene etiam exiuit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris. sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio et nobis etiam uerba deficiant. certe plus nobis quam Nineuitis data est in aquis remissio peccatorum. Et cum paulolum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura auium disputatio, et sermo huiusmodi nobis cum ipsis auibus euolauerat. fit enim natura quadam, ut ii qui aliquid intuentur uel dicendo exprimere uolunt eorum qualitatem quae uel intuentur uel loquuntur adsumant, ut et cum pigrioribus inmoremur et cum uelocibus celeri rapiamur aspectu, stilo quoque aut tardiore utamur aut rapido. itaque cum caueo, ne mari demersa praetereant et aquis operta me lateant, effugit omne uolatile, quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi uolatus, nec umbra saltem pinnae me praepetis declinauit, quae in aquis potuit relucere. uerum ubi omne negotium expeditum putaui et absolutum esse me credidi et diem quintum consummatum arbitratus sum, uenit in mentem auium, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt. quod uelut sollemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt, ut decursi uel adoriendi nocturni iuxta diurnique temporis laudes suo referant creatori. magnum igitur incentiuum excitandae nobis deuotionis amiseram. qui enim sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aues sollemni deuotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur? redeat igitur nobis uolaticus sermo, qui paene fuerat lapsus ex oculis et aquilae modo alta petens uolatus suos obduxerat nubibus, nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite leuamus ad caelum, speculati uacuum aeris uolatibus ferri ad necessitatem stili putauimus esse reuocandum. eritis uos iudices, qui estis aucupes uerbi, utrum consultius euolet an utiliter in uestra sit retia relapsus. nec uereor ne fastidium nobis obrepat in uolatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis, aut aliqui ex nobis in disputatione obdormiat, cum possit auium cantibus excitari. sed profecto qui inter mutos pisces uigilauerit non dubito quod inter canoras aues somnum sentire non possit, cum tali ad uigi- landum gratia prouocetur. neque uero uile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae. tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum uolatile aquatile. denique sic scriptum est: educant aquae reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia super terram secus firmamentum caeli secundum genus. Reuocamur ad superiora sicut obliuiosi uiatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua reuertentes uestigia incuriae suae multam repetito itineris labore suscipiunt. est tamen etiam bonus uiator, qui dispendium regressionis reliqui itineris compendiosa celeritate compenset, ut mihi faciendum arbitror, maxime cum de auibus sermo sit, quae solent oculos hominum uolatu properatiore praestringere. quid enim conuenit in his demorari in quibus celeritas placere consueuit? auius igitur et inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris auibus resonet ac resultet.