quis igitur neget diuinitus illis infusum ingenium esse huiusmodi atque uirtutem, cum uideat istos in aquilonem tam sollemnem obeundae fecunditatis peregrinationem uiuaci ingenio conponere, alios in exiguo corpore tantum ualiditatis adsumere, ut maximas nauium plenis currentes uelis in mediis fluctibus sistant, sicut breuis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur nauem ingentem statuere, ut quasi radicatam mari haerere uideas nec moueri; aliquamdiu enim inmobilem seruat. an et huic putas sine creatoris munere tantum potuisse subpetere uirtutis? quid gladios loquar aut serras aut canes maritimos aut balaenas aut zygaenas, quid etiam turturis aculeum et hoc mortuae? sicut enim uiperae os si quis calcauerit recens dumtaxat grauius quam uenenum nocere fertur et inmedicabile uulnus serpere, ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam uiua periculi adferre memoratur. lepusculus quoque, timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri corruptelam inuehit. uoluit enim te creator tuus nec in mari satis ab insidiantibus esse securum, ut propter pauca quae noceant quasi in excubiis positus armis fidei semper et scuto deuotionis accinctus a domino tuo debeas salutis sperare praesidium. ueniamus ad Atlanticum mare. quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete, quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad caelum uerticibus eminere! quae non in acta nec in litoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur uideri, ut eorum conspectu nautae a nauigandi in illis locis praesumptione reuocentur nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent. Sed iam adsurgamus ipsi de profundo maris et aliquantum sermo noster emergat atque ad superiora se subrigat. spectemus ea quae usitata multis et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis uertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur, quod de Brittanicis salibus nihil mirum, qui 〈in〉 speciem marmoris ualidi eiusdem metalli niueo candore resplendent, salubres corporis cibo et potui nimis grati: quomodo etiam non indecorus lapis coralium in mari herba sit, si in aerem transferatur, lapidis firmitate solidetur: unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidauerit. quae difficile apud reges inueniuntur, ea litoribus quasi uilia iacent uulgo et in saxis asperis et cautibus colliguntur. aureum etiam uellus aqua nutrit et lanam in memorati speciem metalli gignunt litora, cuius colorem nullus adhuc eorum qui fucis diuersis obducunt uellera potuit imitari. adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria. scimus qua sollicitudine uellera ouium etiam minus pretiosa curentur; sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. hic naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequauit. hoc quoque piscis est uellus. sed et ipsi murices, qui insigne dant regium, sunt maritimi. et quae pratorum gratia uel hortorum amoenitas potest caeruli maris aequiperare picturam? aurum licet in pratis flores refulgent, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet, et illi cito marcescunt, ista diu dura- tura seruatur. lilia in hortis eminus nitent, uela in nauibus; hic odor, illic uentus aspirat. quae utilitas in folio? in nauibus quanta commercia! lilia suauitatem narium, uela hominum salutem inuehunt. adde pisces salientes et delphinas ludentes, adde rauco sonantes fluctus murmure, adice currentes naues ad litora uel de litoribus exeuntes. et cum e carceribus emittuntur quadrigae, quanto studio spectantum et amore certatur! equus tamen in uanum currit, non in uanum nauigia: ille in uanum, quia uacuus, ista ad utilitatem quasi plena frumenti. quid his gratius quae non uerbere aguntur, sed uentorum spiramine, ubi nemo refragator, sed omnes fautores sunt, ubi nemo uincitur quicumque peruenerit, sed omnes puppes, quae peruectae fuerint, coronantur, ubi palma merces salutis, uictoria pretium regressionis est. quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! isti perpetuantur, hi resoluuntur. adiunge remigiis contexta litora, quibus uexillum exeundi aura de caelo est. itaque aurigae plausum inanem referunt, hi soluunt uota seruati.