at nobis longe alia sententia, mutare exilio domus, incolarum fastidio teneri, aduenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum iungere, domum ad domum. defecit terra hominibus, sternuntur et maria, rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, possideant freta. spatia maris sibi uindicant iure mancipii pisciumque iura sicut uernaculorum condicione seruitii sibi subiecta commemorant. iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius: diuidunt elementa sibi potentes. his ostreae in fluctibus nutriuntur, his in uiuario piscis includitur. luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. itaque aetates earum numerant et piscium receptacula instruunt, ne conuiuium diuitis mari non possit inpleri. nam uicini nomen quibus audiunt auribus, quibus oculis intuentur possessiones eorum! quemadmodum dies noctisque excogitant, ut aliquid proximis auferant! numquid soli habitabitis super terram? clamat propheta. cognoscit haec dominus et uindictae reseruat. Quanto aliena a piscibus auiditatis rapina! illi naturalia captant secreta et ultra orbis terrarum terminos mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interiacet uel ulterius ulla sit posita. illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia nauigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa inmensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis qui uidere potuerunt. illic quietum aeuum exigunt discreta ab insulis et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa. manent in his inoffenso uicinorum limite nec uago transitu mutationes quaerunt locorum, sed tamquam patrium solum diligunt et in his inmorari dulce arbitrantur. quae ideo elegerunt, ut solitariam uitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere. sunt tamen aliqua piscium genera, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fouendi partus necessitate, quem oportuno atque legitimo procurantes tempore ex plurimis locis ac diuerso maris sinu uelut communi consilio conuenientes coniuncto agmine aquilonis flatus petunt et ad illud septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. dicas, si ascendentes uideas, reuma quoddam esse; ita proruunt fluctusque intersecant per Propontidem in Euxinum uiolento impetu profluentes. quis piscibus haec adnuntiat loca, praecipit tempora? quis tribuit dispositionem uiandi, comitandi ordinem, metas et tempora reuertendi? homines scilicet imperatorem habent, cuius expectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta prouincialibus ut conueniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur: et plerique ad dies statutos occurrere nequeunt. quis imperator piscibus praeceptum dedit, quis doctor hanc tribuit disciplinam, qui metatores itinera disponunt, qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione diuina sensibus uniuersorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat, non solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. diuinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt. piscis sollemniter obaudit mandata caelestia, et homines inrita faciunt dei praecepta. an contemptibilis tibi uidetur, quia mutus est rationisque expers? sed uide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si inrationabili inrationabilior deprehendaris. quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem uerbis non explicant, sed factis locuntur? pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. non enim tamdiu sol ei fluctu quamdiu ceteris inmoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis ac potabilis sit. quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt aquis plerumque dulcibus delectentur? denique dum flumina secuntur et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluuiis. cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem uel quod aestus temperet sollemnis illic flatus aquilonis, tum oportuniorem ceteris iudicant, in quo generare et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre uix possint, quos illic fouet aeris blanda clementia. itaque peracto munere omnes simul eo quo uenerant agmine reuertuntur. Quaenam ista sit ratio consideremus. obiectus est Ponti sinus boreae ceterorumque uentorum uiolentissimis flatibus, unde si grauis illic procella furit, tempestates mouentur, ita ut de profundo harena uertatur, cuius rei fluctus harenosus indicio est, qui uentorum motu insurgens altius, tum pondere grauior haud dubie non solum nauigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. accedit illud, quod cum plurima et maxima Ponto flumina misceantur, tum hiberno tempore sinus ipse frigidior et torrentum rigescat adlapsu. propterea pisces tamquam arbitri fluentorum aestate illic asperantis aurae clementiam captare consuerunt, cuius amoenitate perfuncti rursus hiemis aspera declinare contendunt et septentrionalis plagae saeua fugientes in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut uentorum mollior sit placiditas aut solis soleat uernare temperies. nouit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Solomonis sapientia, nouit tempus eundi atque redeundi, nouit tempus perfunctionis et iactationis et nouit ut non queat falli, quia non rationis aestimatione et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae uera est magistra pietatis. denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt; uaga enim et intemperans libido generandi uagam pariendi aetatem exhibet. piscis tanta maria transmittit, ut utilitatem aliquam generi suo quaerat, nos quoque diffusa aequora transfretamus; sed quanto honestius quod successionis amore quam quod pecuniae auiditate suscipitur? denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur. illi subolem referunt omnibus mercibus cariorem, nos mercem longe inparem ad periculi uicem misera lucri cupidine reportamus. itaque illi patriam repetunt, nos derelinquimus: illis nando incrementum generis adquiritur, nobis minuitur nauigando.