Sed neque quam multae species et nomina sint possumus enarrare, quae omnia in momento diuinae praeceptionis animata sunt. simul coibat forma corporis et operabatur anima, uitalis etiam uigor aliquid uirtutis. repleta erat terra germinibus, mare inpletum animantibus. ibi insensibilia pullulant, hic sensibilia uersantur. in terris quoque aquae suas sibi uindicant portiones. lambunt terram pisces aquarum et ex ea sibi praedam requirunt, culices quoque et ranunculae circa genitales strepunt paludes; et ipsae audierunt domini mandatum dicentis: producant aquae reptilia animarum uiuentium. scimus reptilia dici genera serpentium eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod natat reptandi habet uel speciem uel naturam. nam etsi in profundum quaeque demerserint aquam uideantur incidere, tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. unde et Dauid dixit: hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus. quin etiam cum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amphibia, quae uel in aquis uel in terris uiuant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluuiales, quos hippopotamos uocant eo quod ii generentur Nilo in flumine, tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant nec uestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tamquam remo ad reptandum, siquidem et nauis acta remis labitur et aquas sulcat carina. Producant aquae reptilia dixit dominus. breuis sermo, sed uehemens et late patens communem minimis et maximis naturam infundit. eodem momento producitur ballena, quo rana eiusdem ui operationis innascitur. non laborat in maximis deus, non fastidit in minimis. nec dolet natura parturiens delphinas, sicut non doluit, cum exiguos murices cocleasque produceret. aduerte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. numera, si potes, omnium piscium genera uel minutorum uel etiam maximorum, sepias polypos liostraca carabos cancros et in his innumerabilia sui generis. quid dicam genera serpentium, dracones muraenas anguillas? nec praetermittam scorpios ranas testudines, mustelas quoque et canes maritimos, uitulos marinos, cete inmania, delphinas, phocas, leones. quid adtexam etiam merulas, turdos, pauos quoque, quorum etiam colores in auibus uidemus expressos, ut nigrae merulae, paui uerso colore dorsa et colla depicti sint, turdi aluo uarii, et cetera, quorum sibi terrae et species et nomina uindicarunt? nam prius in mari ista coeperunt diuersisque fluminibus, siquidem aqua prior animarum uiuentium reptilia diuino nutu imperata produxit. adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt atque ipsi angues sine ueneno. leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. rana horrens in paludibus, decora in aquis omnibus fere praestat alimentis. plura si qui uult cognoscere, a diuersis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia conprehendere. canes sane et in mari caue, quos et in ecclesia molestos esse et cauendos apostolus docet dicens: cauete canes, cauete malos operarios. mustelae grauis in terris odor, in aquis suauis. terrena se nouit uindicta faetoris ulcisci, haec non minorem habet gratiam capta quam libera. neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui a flore nomen inoleuit. seu Ticini unda te fluminis seu amoeni Athesis unda nutrierit, los es. denique sermo testatior quod de eo qui gratam redoluit suauitatem dictum facete sit: aut piscem olet aut florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. quid specie tua gratius, quid suauitate iocundius, quid odore fraglantius? quod mella fraglant, hoc tu corpore tuo spiras. quid loquar coruorum, quid etiam luporum teneritudines? nescit hos lupos agnus timere. tanta est aquarum gratia, quarum uitulos fugiunt et leones, ut his propheticum illud dictum de ecclesiae sanctitate iure conueniat: tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt. nec mirum, quandoquidem etiam in ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum conuiuia, amictus inbuunt? aquarum est igitur quod in regibus adoratur, aquarum est species illa quae fulget. adde porcos maris etiam Iudaeis gratos, quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.