quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci. aniles istae fabulae ac uulgi opiniones. quis enim opus dei tanto ministerio deputatum arbitretur Chaldaeicis superstitionibus posse temptari? lapsus sit ille qui se transfigurat in angelum lucis et deductus uoluntate propria, non carminum potestate. sane et in hoc [quasi], ecclesia, putaris posse quasi de loco tuo et statione deduci. multi temptant ecclesiam, sed sagae artis ei carmina nocere non possunt. nihil incantatores ualent ubi Christi canticum cotidie decantatur. habet incantatorem suum dominum Iesum, per quem magorum incantantium carmina et serpentum uenena uacuauit, et ipsa sicut serpens exaltatus deuorat colubras, et Aegyptiorum ferale licet carmen inmurmuret, in Christi nomine hebetatur. sic et Elymam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione caecauit. sic Petrus Simonem alta caeli magico uolatu petentem dissoluta carminum potestate deiecit et strauit. Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. quomodo igitur E quartum plerique consueuerunt cauere et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus noua luce mundus emicuit? an sinistris sol coepit auspiciis? et quomodo alii potest bona signare qui sibi eligere diem sui nesciuit exortus? aut quomodo signa eius probant, cuius ortum non probant? quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit et quarta decima diem signat salutis? an displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? ideo daemones declinandum esse persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. ideo gentiles nihil adoriendum adserunt, quia sciunt tunc primum artes suas uacare coepisse et populos gentiles ad ecclesiam demigrasse. lunam certe quartam, si pura fuerit neque obtunsis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant. nolunt ergo isdem exordiis incohare, quibus serenitas incohatur. sed iam cauendum, ne nobis in sermone dies quartus occidat; cadunt enim umbrae maiores de montibus, lumen minuitur, umbra cumulatur. Uestita diuersis terra germinibus uirebat omnis, caelum quoque sole et luna geminis uultus sui luminibus stellarumque insignitum decore fulgebat. supererat elementum tertium, mare scilicet, ut et ipsi gratia uiuificationis diuino munere proueniret. aetherio etenim spiritu omnes terrarum fetus aluntur, terra quoque semina resoluens uniuersa uiuificat et maxime tunc primum uerbo dei iussa uiridescere uiuificationis suae munere pullulabat: uacabat aqua et a diuinae operationis feriata beneficio uidebatur. habet adhuc creator quod illi conferat, quo munia terrarum possit aequare; seruabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogatiuae conlati sibi muneris uindicaret. uiuificauit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant: aqua iubetur ea producere quae uiuentis animae uigorem dignitatemque praeferrent et sensum tuendae salutis et fugiendae mortis acciperent. dixit itaque deus: producant aquae reptilia animarum uiuentium secundum genus et uolatilia uolantia secundum firmamentum caeli. uenit mandatum et subito aqua iussos fundebatur in partus; generare fluuii, uiuificare lacus, mare ipsum coepit diuersa reptilium genera parturire et secundum genus effundere quodcumque formauerat. non exigui gurgites, non caenosae paludes uacabant, quin omnia datam sibi creandi adsumerent potestatem. pisces exilibant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, concae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. uae mihi! ante hominem coepit inlecebra, nostrae mater luxuriae, ante hominem deliciae. prior ergo hominum temptatio quam creatura. sed nihil natura deliquit: alimenta dedit, non uitia praescripsit. haec communia dedit, ne tibi aliqua uelut propria uindicares. tibi suos fructus terra producit, tibi scaros et acipenseres et omnes fetus suos generant aquae: et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. ad inuidiam tuam omnia congeruntur, ut praeuaricatio tuae auiditatis oneretur.