Similia de lunae ratione conueniunt, quae de consorte eius ac fratre memorauimus, siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater, ut inluminet tenebras, foueat semina, augeat fructus. habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem toto die calor umorem terrae siccauerit eundem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris adseritur. denique eum serenior nox est et luna pernox, tunc largior ros fertur arua perfundere. et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus umoris se capite collegisse senserunt. unde et in Canticis dicit Christus ad ecclesiam: quoniam caput meum repletum est rore et crines mei guttis noctis. tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit noua, cum sit inminuta, cumuletur. in quo grande mysterium est. nam et defectui eius conpatiuntur elementa et processu eius quae sunt exinanita cumulantur, ut animantium cerebrum, maritimorum umida, siquidem pleniores ostreae repperiri ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit. de arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio conpererunt. uidemus ergo ortum eius et defectum rationis esse, non infirmitatis. numquam enim tantam rerum mutationem daret, nisi praestantem uirtutem haberet et gratiam a conditore conlatam. aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani uiri allegauerunt lunae exortu solere mutari, sed si id mutationis lunaris quadam fieret uiolentia, ad omnes eius ortus intexeretur nubibus caelum, pluuiae funderentur. denique cum ante dies esset sermo de pluuia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: ecce neomenia dabit eam. et quamuis cupidi essemus imbrium, tamen huiusmodi adsertiones ueras esse nolebam. denique delectatus sum quod nullus imber effusus est, donec precibus ecclesiae datus manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de prouidentia et misericordia creatoris. sane euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae et acceptos fluctus refundant uel etiam ipsi magno ferantur impetu, in ortu tamen eius stant placidi, quoad luna sine lumine est; at uero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos reuertuntur. ampotis quoque, quae in oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum seruare dicatur, lunari exortu euidens mutationis suae fertur indicium dare, ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat et maiore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur et iterum isdem inpulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur. Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam uim mutationis habeat suae, considera et in eo magnum esse mysterium, quod eius exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum esse posse et mundanae totius creaturae, quod non aliquando resoluatur. nam si etiam luna, cui tantum dominus commisit ministerium, ut inluminet orbem terrarum, et crescit et deficit — deficiunt enim omnia, quae ex nihilo orta usque ad perfectionem uenerunt et iterum perfecta minuuntur; caelum enim et terra praeteribunt — cur non id moderationis adsumimus, ut neque in aduersis abiciamus animum — qui enim omnia fecit ex nihilo facile quoque te potens est ad summa et perfecta prouehere — et rursus non extollamur in prosperis neque in potestate aliqua nos diuitiisque iactemus neque in uiribus corporis aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat, multo magis contristare te debet, si anima, profectu uirtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae atque inscientiae. unde et scriptura ait: stultus ut luna mutatur. et ideo sapiens non cum luna mutatur, sed permanebit cum sole, unde non luna est particeps stultitiae, quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna; denique semen iusti sicut luna perfecta in aeternum manet et testis in caelo fidelis; aliud est enim fungi ministerio, aliud circumferri ingenio et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. luna pro te laborat et propter uoluntatem dei subdita est; uanitati enim creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. illa ergo non sponte mutatur, tu sponte mutaris. illa congemiscit et conparturit in sua mutatione, tu non intellegis et gratularis frequenter. illa tuam redemptionem frequenter expectat, ut a communi totius creaturae seruitio liberetur, tu et tuae redemptioni et illius libertati adfers inpedimentum. tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu expectaris et nec sero conuerteris, adhuc et illa mutatur. Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis uiuacitate. minuitur luna, ut elementa repleat. hoc est ergo grande mysterium. donauit hoc ei qui omnibus donauit gratiam. exinaniuit eam, ut repleat, qui etiam se exinaniuit, ut omnis repleret; exinaniuit enim se, ut descenderet nobis, descendit nobis, ut ascenderet omnibus; ascendit enim inquit super caelos, ut impleret omnia. itaque qui exinanitus aduenerat a plenitudine sua apostolos impleuit. unde unus ex his dicit: nam de plenitudine eius nos omnes accepimus. ergo annuntiauit luna mysterium Christi. non mediocris in qua signum posuit suum, non mediocris quae typum habet dilectae ecclesiae, quod significat propheta dicens: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. et in Canticis dominus de sua sponsa ait: quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol? et merito sicut luna ecclesia, quae toto mundo refulsit et tenebras saeculi huius inluminans dicit: nox praecessit, dies adpropinquauit. pulchre ait prospiciens. quasi suos de superiori prospectans, sicut habes: dominus de caelo prospexit super filios hominum. prospiciens ergo ecclesia sicut luna defectus habet et ortus frequentes, sed defectibus suis creuit et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. haec est uera luna, quae de fraterni sui luce perpetua sibi lumen inmortalitatis et gratiae mutuatur. fulget enim ecclesia non suo, sed Christi lumine et splendorem sibi arcessit de sole iustitiae, ut dicat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. beata plane, quae tantum insigne meruisti! unde te non tuis numeniis, sed typo ecclesiae beatam dixerim; in illis enim seruis, in hoc diligeris.