sint inquit etiam in dies, ut non faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol inluminet gratia, ut per totum diem designandi eius habeant, potestatem cursus sui munere. sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis, 〈cum〉 circumferant lumen. in annos quoque ordinati sunt sol et luna: luna per tricenos dies duodenis uicibus suum cursum conficiens consummat annum secundum Hebraeos aliquibus diebus adiectis, secundum Romanos bissexto semel intra quadriennium unius diei adiectione celebrato. solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu in id, unde principium cursus sui sumpsit, recurrit; annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio. Fecit ergo deus haec duo luminaria magna — possumus accipere non tam aliorum comparatione magna quam suo munere, ut est caelum magnum et mare magnum; nam et magnus sol, qui conplet orbem terrarum suo calore uel luna suo lumine nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare caelique faciem —, quae in quacumque parte fuerint caeli inluminant omnia et aeque spectantur a cunctis, ut ea tamquam suis tantum regionibus inmorari et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant, cum similiter luceant uniuersis, ut nemo his propiorem alium quam ipse est arbitretur. exemplum magnitudinis eorum euidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem uidetur. nam etsi interdum augeatur lumen eius atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi adparet talis et omnibus. nam si longe positis minor uideretur, propius constitutis maior refulgeret, proderet angustiarum et exiguitatis indicium. etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes maiora credimus. quo magis finitimus fueris, eo tibi eius rei quam cernis magnitudo cumulatur. solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. similis sol et Indis et Brittanis eodem momento uidetur, cum oritur, nec cum mergitur in occasum, minor adparet orientalibus quam occidentalibus nec occidentalibus, cum oritur, inferior quam orientalibus aestimatur. quantum distat inquit oriens ab occidente! haec inuicem sibi distant, sed sol a nullo distat. nulli praesentior, nulli remotior est. neque te moueat quod tamquam cubitalis: tibi orbis uidetur solis, cum oritur, sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. caligat aspectus noster: numquid sol caligat aut luna? angustus noster obtutus: numquid ideo angustiora efficit quae uidentur? species minuitur, non magnitudo detrahitur. neque enim infirmitatem nostrae passionis passioni luminarium debemus ascribere. mentitur noster aspectus; noli ergo fidele eius aestimare iudicium, sed caelestium minor spectaculi figura, non sui forma. de summo uertice montium si subiectum oculis tuis campum spectare desideres atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora iudicabis? si mare spectes e specula aliqua litorali, nonne tibi nauium maximae inter caeruleos fluctus uela candentia refulgentes uelut columbarum uolantium speciem eminus ponto uidentur obtexere? quid ipsae insulae, quae mare diuidunt, terrarum arua diffundunt, quam angusto aestimantur fine concludi, quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris! has ergo infirmitates uisus tui pende, et eorum quae astruimus fidem ex te ipso arbiter iustus arcesses. sed uis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare ? considera quanti stellarum globi axem caeli uideantur intexere et innumeris insignire luminibus, non queunt tamen tenebras noctis et caeli nubila detergere. simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore uanescunt, aperitur aer caelique facies purpurascenti rubore perfunditur. adhuc spirans exordium et iam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor et surgentis solis praeuia aura dulcis aspirat. dic mihi quaeso, nisi magnus esset orbis, quomodo magnum posset orbem inluminare terrarum? quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis adtribuit, ut neque uapor eius igneus, ut uidetur, terrarum uenas rerumque species infusus exureret neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus nullum terris semen caloris inoleret, sed ieiunam atque inopem fructum derelinquens ad nullam fertilitatis gratiam uaporaret?