multa diximus, plura nolumus, ne quis ea quae a nobis de illorum adsertionibus usurpantur ad refellendum, ad cognoscendum adsumpta arbitretur. nam quae pueri risimus ea senes commemorare qui possumus? nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt dirigamus stilum. Sint inquit luminaria in signa et in tempora et in dies et in annos. de signis diximus, tempora autem quae sunt nisi mutationum uices, hiems, uer, aestas atque autumnus? in istis igitur temporibus aut uelocior est transitus solis aut tardior; alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. itaque cum sol meridianis partibus inmoratur, hiemps hobis est. nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. hinc causa oritur, ut hibernis flatibus nimia uis niuium pluuiarumque fundatur. cum uero ex meridianis decedens partibus super terram redit, noctis ac diei exaequat tempora et quo magis moras suis adiungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris huius reducit et reuocat aurarum clementiam, quae fouens omnia repetendos cogit in partus, ut terra germinet ac resoluta sulcis semina reuiuescant, uirescant arbores, ad perpetuitatem quoque conseruandi generis eorum quae uel in terris sunt uel aquis gaudent annuis fetibus successio propagetur. ast ubi ad aestiuas conuersiones in septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes uero artat ae stringit. itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius aerem ipsum uaporat et terrarum exsiccat umorem et adolescere facit semina et tamquam in sucos uiriles maturescere pema siluarum. tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc inluminat locum. unde et synagoga dicit in Canticis canticorum: adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum, hoc est: adnuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea. cur non potius 'quem diligit'? sed synagoga dilexit, ecclesia diligit nec umquam circa Christum suum mutat adfectum. ubi inquit pascis, ubi manes in meridiano. sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos, in meridiano pascis, in ecclesiae loco, ubi iustitia resplendet, ubi fulget iudicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi maiores dies sunt, quod eis sol iustitiae tamquam aestiuis mensibus diutius immoretur. denique dies domini non est breuis, sed magnus, quia scriptum est: donec ueniat dies domini magnus. unde et Iacob ait: omnes dies uitae meae quos ago, breues et maligni; est enim maligna lux dubia. ergo dies breues dubiae lucis sunt et umbrosi, dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis feruentioribus usu exemploque cognorunt. synagoga itaque in diebus breuibus et malignis, cuius typum plerumque Iacob in persona sua exprimit uel populi huius, umbram habebat plurimam, quae solem iustitiae non uidebat et uidebat illum non ex alto supra caput suum, sed ex meridiano inluminantem, quando hiems illi erat. ecclesiae autem dicitur: hiems abiit, discessit sibi: flores uisi sunt in terra, tempus messis aduenit. ante aduentum Christi hiems erat, post aduentum Christi flores sunt ueris et messis aestatis. ex meridiano ergo et ex gentium conuersione illum inluminantem uidens obumbratur. populus autem gentium, qui erat confusionis, gentiles, qui sedebant in tenebris, lucem uiderunt magnam; qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis, magna lux diuinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. ideo ex alto inluminat, quia et hoc scriptum est dicente Zacharia: in quibus uisitauit nos oriens ex alto inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. est sane et aliqua salutis umbra, non mortis, ut est illa: sub umbra alarum tuarum proteges me, umbra quidem, quia corporis est, umbra, quia crucis, sed umbra salutis, quia in ea erat peccatorum remissio et rescuscitatio mortuorum. Exemplum ergo possumus capere, quia hiemales dies breues, sed umbras maiores habent, aestiui dies maiores, sed umbras minores habent. medio quoque die minor umbra quam uel in principio est diei uel fine, et hoc apud nos in parte occidentis. ceterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod solem habentes super uerticem suum undique per circuitum inluminentur, unde et ascii graece dicuntur. plerique etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est uiderint refulgere. esse autem dicuntur in meridiano qui amphiscii uocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. umbra enim e regione solis ambulantibus pos tergum est, ut puta si contra orientem pergas, matutinis horis, si contra meridianam plagam contendas, medio die, si contra occidentem, in occasu diei. ex tribus igitur partibus fit tibi sol obuius, ex oriente, ex meridiano, ex occidente. mane et sero pos tergum est, meridie quoque a latere, at uero a septentrione numquam est sol et ideo umbra, si contra septentrionem dirigas siue mane siue sero siue meridie, non potest esse pos tergum. soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa meridiem positi qui in australem plagam uideantur umbram transmittere. hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum ad aquilonem sol dirigit. postea nos autumnus excipiens infringit quidem aestuum magnitudinem, sed paulisper relaxato ac deposito calore per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxia flatibus tradit hiemalibus.