deinde illud consideremus, quod planetas ea signa adpellant, quorum motibus formari adserunt uitae nostrae necessitates. siue igitur, ut nomen sonat, semper uagentur, siue, ut ipsi dicunt, quod cito motu ferantur, et decies milies in diem aut, si hoc incredibile uidetur, multiplicem speciem innumera sui conuersione commutent, fide caret quod tam uago sui errore et tam celeri motu fixam nobis atque inmobilem uiuendi substantiam sortemque decernant. ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus, ut in eadem hora et uideant se frequenter et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur. Aiunt autem plurimum referre utrum ortum generationis benefica signa uideant an malefica et noxia et in eo natiuitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat, sic enim eadem signa, quae uenerantur, adpellare consuerunt; necesse enim habeo eorum uti nominibus quorum utor adsertionibus, ne ignorata magis quam uacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. itaque cum illum uagum celeremque motum non queant conprehendere, saepe fit, ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi grauis atque nocituri incurrat offensio. et quid mirum si homines luduntur, ubi signa innoxia blasphemantur? quae si sui natura noxia esse creduntur, deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est et fuit inprobitatis operator: si uero ex sua uoluntate putantur adsumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa, quid tam inrationabile, quod etiam inrationabilium bestiarum excedat inmanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: auertit se paululum et aerumnam abstulit, crimen absoluit. sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca incidit, exuere se non potest, si uero ualidiorum animantium ullum genus incurrisse uisum est, pertransiuit et casses rupit infirmos atque inanes laqueos dissipauit. talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, ualidiores sensu offensionem habere non possint. itaque uos, qui ualidiores estis, cum uidetis mathematicos, dicite: telam araneae texunt, quae nec usum aliquem potest habere nec uincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras, sed quasi passer aut columba casses inualidos praepetis uolatus celeritate dissoluas. etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? nam si ita esset, quantae ad diem regalium natiuitatum exprimerentur figurae! cottidie ergo reges nascerentur nec regalis in filios transmitteretur successio, sed semper ex diuerso statu qui ius imperialis adquirerent potestatis orerentur. quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? legimus certe quod Abia genuit Asaph, Asaph genuit Iosaphat, Iosaphat genuit Ioram, Ioram genuit Oziam, et reliqua omnis usque ad captiuitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. numquid quia reges fuerunt, signis caelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? quis enim hominum potest in his habere dominatum? deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri factaque referantur, cur leges propositae sunt, iura etiam promulgata, quibus aut poena inprobis decernitur aut securitas defertur innoxiis? cur non uenia datur reis. cum utique, ut ipsi aiunt, non sua uoluntate, sed ex necessitate deliquerint? cur laborat agricola et non magis expectat, ut inelaboratos fructus priuilegio suae natiuitatis inuehat receptaculis horreorum? si ita natus est, ut ei diuitiae absque opera affluant, utique operiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat, non uomerem aruis imprimat, non curuae manus falci admoueat, non legendae uindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias fluentia uina fundantur, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus siluestris oleae baca desudet. nec diffusi aequoris transfretator periculum propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali diuitiarum thensaurus inlabi. sed non haec est uniuersorum sententia. denique inpiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole feruenti tostas aestu in area terit fruges, et negotiator inpatiens flantibus euris intuto plerumque nauigio sulcat mare. unde inportunitatem eorum temeritatemque condemnans propheta ait: erubesce, Sidon, dixit mare, hoc est: si pericula uos non mouent, uel pudor conprimat, uerecundia confundat. erubesce, Sidon, in qua nullus uirtuti locus, nulla salutis cura, nulla iuuentus pro excubiis patriae bello dedita armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. semen inquit mercatorum sicut messis. quae autem merces homini Christiano, si non ex uoluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria.