fecit ergo solem et lunam et stellas et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae et stellis nocturnas, ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque inluminent et sint in signa et in tempora et in dies et in annos. diuisa tempora habent paresque mensuras pro mensuum uicibus sol et luna cum stellis et sunt in signa. non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua conligantur; nam et dominus dixit: et erunt signa in sole et luna et stellis et quaerentibus apostolis signum aduentus eius respondit: sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo. haec dixit fore signa futurae consummationis, sed conueniens debet curae nostrae mensura seruari. Denique nonnulli natiuitatum temptauerunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit, cum hoc non solum uanum, sed etiam inutile sit quaerentibus, inpos- sibile pollicentibus. quid enim tam inutile quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est? nemo ergo debet uitam suam statum moresque mutare et niti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere, neque probum potes laudare nec condemnare inprobum, qui necessitati natiuitatis suae respondere uideatur. et quomodo dominus aut bonis praemia proposuit aut inprobis poenas, si facit necessitas disciplinam et conuersationem stellarum cursus informat? et quid est aliud quam hominem de homine exuere, si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? quam multos uidemus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conuersos! redempti sunt apostoli et congregati ex peccatoribus non utique natiuitatis suae hora, sed Christi eos sanctificauit aduentus et hora dominicae passionis redemit a morte. latro damnatus ille, qui est cum domino crucifixus, non beneficio natiuitatis suae, sed fidei confessione ad paradisi aeterna transiuit, Ionam in mare non uis natiuitatis, sed dissimulatae diuinae praedictionis praecipitauit offensa eundemque cetus excipiens ad indicium futuri mysterii post triduum reuomuit et propheticae merito gratiae reseruauit. Petrum de carcere imminenti morte perimendum angelus Christi, non stellarum series liberauit. Paulum caecitas con- uertit ad gratiam et percussum a uipera turbatumque naufragio non remedia natiuitatis, sed deuotionis merita seruarunt. quid de illis dicimus qui eorum precibus, cum fuissent mortui, resurrexerunt? utrum illos sua natiuitas an apostolica gratia reuocauit? quid opus fuit, ut ieiuniis se periculisque committerent, si quo uolebant natiuitatis beneficio poterant peruenire? quod si credidissent, dum expectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam gratiam peruenissent. inutilis igitur ista persuasio. quid quod etiam inpossibilis? nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus redarguendi gratia, non probandi, magnam uim dicunt esse natiuitatis eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis ac, nisi uerius colligatur, summam esse distantiam; breui enim atomo exiguoque momento distare natiuitatem inopis et potentis, egentis et diuitis, innocentis et noxii et plerumque eadem hora generari longaeuitati debitum et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint et puncto aliquo discreta. hoc quemadmodum possint colligere respondeant. constitue partum feminae; obstetrix utique eum primo cognoscit, explorat uagitum, quo nati uita colligitur, adtendit utrum mas sit an femina. quot uis inter has moras praeterire momenta ? pone mathematicum praeparatum. numquid uir potest interesse puerperio? dum mandat obstetrix, audit Chaldaeus, ponit oroscopum, in alterius sortem iam nati fata migrarunt, de altero quaeritur et alterius genitura proponitur. pone ueram eorum esse opinionem de natiuitatum necessitatibus, non potest uera esse collectio. puncta transeunt, fugit tempus inreparabile. non esse dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit adducor ut credam, quando omnes in atomo, in momento oculi resuscitamur, ut apostolus protestatur dicens: ecce mysterium dico. omnes quidem resurgemus, non omnes autem inmutabimur in atomo, in momento oculi, in nouissima tuba, et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. inter effusionem et susceptionem depositionemque pignoris, fletum eius et nuntium quot atomi transierunt! et hoc, ut simpliciter ista texuerim. nam et ipsi uitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes diuidunt et, quia triginta diebus sol duodecimam partem sphaerae eius quae inenarrabilis habetur egreditur, quo gyrus solis anni circuitu conpleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci uocant, unumquodque duodecim illarum distribuunt portionum, ipsam quoque portiunculam in sexaginta uices conferunt. rursus unumquodque de illis sexaginta. sexa- gies secant. quam inconprehensibile est quod sexagensimo sexagensimae portiunculae natiuitatis momenta constituant et qui singulorum signorum sit aut motus aut species in natiuitate nascentis. unde cum inpossibile sit tam subtiles minutias temporis conprehendere, exigua autem inmutatio inuehat uniuersitatis errorem, totum negotium plenum est uanitatis. disputatores eorum quae sua sunt nesciunt: et quomodo aliena nouerunt? quid sibi inmineat ignorant: possunt aliis quae futura sunt denuntiare? ridiculum est credere, quia, si possent, sibi potius prouiderent. Iam illud quam ineptum ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, ex usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege huiusmodi emineat pecus, aut locupletior, eo quod uestitum habeat aries naturalem et quodannis lucrum capiat indumenti eoque uiro illi familiaria uideantur quaestuum esse conpendia. similiter et de tauri et de piscium signis argumentantur, ut ex natura uilium animantium caeli motus et signorum interpretandas extiment potestates. cibus ergo noster uiuendi nobis decreta constituit et alimenta nostra nobis, id est aries, taurus et piscis, morum inprimunt disciplinam. quomodo igitur de caelo nobis causas rerum et substantiam uitae huius arcessunt, cum ipsis caelestibus signis causas motus sui ex qualitatibus escae uilis inpertiant ? liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non inuitus deponat, et eiusmodi uirtutem malunt uilis animantis naturae deputare quam caelo, unde nobis et serenitas fulget et pluuia saepe descendit, laboriosos et patientis seruitii quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum ad sumendum iugum spontanea seruituti colla subdat, percussorem quoque cuius natiuitatem scorpius sua parte conplexus sit et malitiae uenena reuomentem, eo quod animal uenenatum sit. quid igitur auctoritatem uiuendi daturum te signorum caelestium dignitate praetendis et de nugis quibusdam argumentum adsertionis adsumis? nam si de animalibus adsumptae huiusmodi morum proprietates caeli motibus inprimuntur, et ipsum uidetur bestialis naturae potestati esse subiectum, ex qua causas uitalis substantiae, quas hominibus inpertiret, accepit. quod si hoc abhorret a uero, multo magis illud ridiculum, ueri eos subsidio destitutos hinc fidem suae disputationis arcessere.