Mouere autem potest quod ait: fiant luminaria ad inluminationem super terram, quae discernant inter diem ac noctem, quia et supra iam, ubi lumen fecit, dixerat: separauit deus inter lucem et tenebras. et factus est uesper et factum est mane, dies unus. sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini uideatur adiungere, quod uel ortus diei potest prodere uel occasus. nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies, quia amplius quoque meridiano sole resplendet. quod ostendit propheta dicens: et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem. non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti iustitiam comparauit. deinde non solum unum signum, sed etiam duo uoluit esse diurnae discretionis atque nocturnae, ut et lux discretionem faciat et solis exortus et iterum lucis defectus et stellarum ortus inter occasum diei distinguat et noctis exordium. nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant, et tunc luna oritur et stellae. et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum inluminatio noctis spatia testantur, siquidem per diem fulgorem illum lunarem stellarumque omnium sol exortus abscondit. de die autem uel ipsa solis flagrantia docere nos potest diuersam diurni luminis et solis esse naturam et ipsam esse speciem discolorem. simplex enim lucis est species, ut lumen praebeat: at uero sol non solum uirtutem inluminandi habet, sed etiam uaporandi; igneus est enim, ignis autem et inluminat et exurit. unde deus uolens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad oboediendi studium prouocaret atque ad fidem inflammaret eius adfectum, in igne uisus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie uidebatur. alterum igitur munus ignis uacabat, alterum operabatur. uacabat exustionis uis, operabatur inluminationis. ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam uehementiorem materiem consueuit exurere. sed domini ignis inluminare solet, exurere non solet. ac forte dicas: quomodo scriptum est: ego sum ignis consumens? bene admonuisti: non solet consumere nisi sola peccata. in retributionibus quoque meritorum colligimus diuini ignis naturam, ut alios inluminet, alios exurat, inluminet iustos, exurat inpios. non eosdem quos inluminat exurit et quos exurit inluminat, sed inluminatio eius inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio uehemens ad supplicium peccatorum. Sed reuertamur ad discretionem diei ac noctis. oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox funditur. non est enim luci societas ulla cum tenebris, siquidem naturali lege hoc dominus in prima operatione constituit etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem et tenebras. denique in ipso die iam sole infuso terris uidemus umbram uel hominis uel uirgulti alicuius a lumine separari, ut mane ad occasum derigatur, uesperi retorqueatur in orientem, meridianis horis in septentrionem inclinet, lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. similiter et nox cedere uidetur diei et se ab eius lumine declinare; est enim, ut peritiores probauerunt, qui nobis uel aetate uel munere praecurrerunt, umbra terrae. naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adiungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pincxerint nitantur exprimere idque artis esse adserant non praetermittere uim naturae, et quasi naturalis iuris praeuaricator habeatur cuius pictura non etiam umbram suam exprimat. ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte, qua lumen repercutitur, umbra subsistit, sic cum decedente die e regione luminis eius aut solis terrae obiectus occurrit, obumbratur aer. unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.