hac igitur uoce quadam suorum munerum clamat natura: bonus quidem sol, sed ministerio, non inperio, bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator, bonus meorum altor fructuum, sed non auctor. interdum partus meos et ipse adurit, frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. non sum ingrata conseruo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subiectus est uanitati, mecum corruptionis subditus seruituti. mecum congemescit, mecum parturit, ut ueniat adoptio filiorum et humani generis redemptio, quo possimus et nos a seruitio liberari. mecum adsistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit domino deo nostro. ubi maior eius est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. ubi sol benedicit, ibi terra benedicit, benedicunt ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt uolucres mecum. in mari positus illum nauta accusat, me desiderat; in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus adcurrit. Sed ne oculorum tibi exiguum uideatur esse testimonium, emunda aurem, admoue eam caelestibus oraculis; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. audi dicentem: fiant luminaria in firmamento caeli ad inluminationem terrae. quis hoc dicit? deus dicit. et cui dicit nisi filio? deus ergo pater dicit: 'fiat sol', et filius fecit solem; dignum enim erat, ut solem mundi faceret sol iustitiae. ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum inluminauit, ipse ei donauit fundendi luminis potestatem. factus est ergo sol; ideo et ipse seruit, quoniam dictum est: fundasti terram, et permanet, dispositione tua permanet dies, quoniam uniuersa seruiunt tibi. etenim cum dies seruiat, quomodo non seruit sol, qui factus est in potestatem diei? quomodo non seruit luna et stellae, quae factae suni in potestatem noctis? etenim quanto maiorem his gratiam creator donauit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis inluminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, caelum uelut quibusdam floribus coronatum ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes uernante depictum spirantium rosarum uiuis monilibus renitere, quanto igitur amplius his decoris uidetur esse conlatum, tanto amplius debent; cui enim plus committitur plus debet. et ideo bene a plerisque ornamentum caeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum. atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed diuinae indulgentiae deputatur, ait propheta: omnia a te expectant, ut des illis cibum in tempore; dante te eis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa implebuntur bonitate et infra: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae et in euangelio: considerate uolatilia caeli, quia neque serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa. non ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt, sed deus pater per dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis inpertit. Pulchre autem exposuit nobis propheta quid sit quod ipse ait quia fecit deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis. nam in ipso psalmo centesimo tertio, de quo supra diximus, scripsit: fecit lunam in tempora, sol agnouit occasum suum. cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi agnoscit occasum. est ergo in potestate diei sol et luna in potestate noctis, quae temporum uicibus oboedire conpellitur et nunc impletur lumine atque uacuatur. licet plerique hunc locum mystice de Christo et ecclesia uideantur accipere, quod agnouit Christus proprii corporis passionem, qui ait: pater, uenit hora; clarifica filium tuum, ut illo occasu suo omnibus donaret uitam aeternam, qui perpetuae mortis urguebantur occasu, et ecclesia tempora sua habeat, persecutionis uidelicet et pacis. nam uidetur sicut luna deficere, sed non deficit. obumbrari potest, deficere non potest, quae aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur et effusi pro Christo sanguinis clarificata uictoriis maius deuotionis et fidei suae toto orbe Iumen effundat. namque luna luminis inminutionem habet, non corporis, quando per uices menstruas deponere uidetur suum lumen, ut mutuetur a sole, quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. orbis enim integer manet lunae, etsi non similiter totus ut pars eius effulgeat, et qualis uideri solet, cum plenus est luminis, talis est magnitudine, sed per umbram quandam lumine suo uiduatus adparet. et inde cornua eius refulgent, quia corpus eius in orbem diffunditur et uelut deficiente portionis luce insinuatur.