Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum, siquidem quod ad periculum putabas esse generatum ad remedia tibi salutis operetur. nam et id quod periculi est per prouidentiam declinatur et id quod salutis per industriam non amittitur. an uero oues et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt et 〈non〉 solo odore per quoddam naturae mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen euadendi periculi uel tuendae salutis agnoscunt noxiaque pariter ac profutura distinguunt, ita ut plerumque, cum armata uenenis tela senserint, notas petere herbas atque his remedium uulneri dicantur adhibere? cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas uideas ex uulnere, fugere uenena, non serpere. denique ceruis cibus uenenum est: coluber ceruum fugit, leonem interficit: draco helefantum ligat, cuius ruina mors uictoris est. et ideo summa ui utrimque certatur, ille ut pedem alliget, in quo casus uiucti sibi nocere non possit, iste ne posteriore extremus pede aut calle capiatur angusto, ubi uel ipse se non queat retorquere et draconem graui proterere uestigio uel sequentis elefanti auxilium non habere. ergo si inrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis aut subsidiis opem adferant, homo nescit, cui rationabilis sensus innascitur, aut tam alienus a uero est, ut quae cuique apta sint usui minime deprehendat, aut ita naturae ingratus bonis, ut quoniam taurini haustus sanguinis letalis est homini, propterea laboriosum putet animal aut nasci non debuisse aut sine sanguine debuisse generari, cuius uirtus ad cultum agrorum utilis, ad usum plaustrorum habilis, ad alimoniam suauis diuerso munere fulcit agricolas, quibus deus, si bona sua norint, uniuersa donauit dicens: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus. non solum enim spontaneam alimoniam conprehendit, quae est in herbis et radicibus atque arborum reliquisque fructibus, sed etiam eam quae industria comparatur et cultu rusticani laboris adquiritur. quam decorum autem quod non statim fundere terras semen iussit et fructus, sed primo germinare, deinde herbescere campos statuit, postea secundum proprietatem sui generis semen adolescere, ut numquam aruorum uacaret gratia, quae grato primum decore uernarent, postea fructum suggererent utilitatem. Sed forte quis dicat: quomodo secundum genus terra profert semina, cum plerumque semina iacta degenerent et, cum bonum triticum fuerit seminatum, et decolor eius species et inferior forma reddatur? sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed aegritudinem quandam et inaequalitatem seminis uidetur esse referendum. non enim desinit esse triticum, si aut frigore aduratur aut imbre madidetur, sed specie magis quam genere, colore quoque et corruptione mutatum. denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem reuertuntur, si aut sole aut ignibus torreantur aut diligentibus commissa cultoribus aeris temperie terrarumque feracium ubertate foueantur. itaque reparatur in subole quod degenerauerat in parente. unde non periclitamur, ne praeceptum illud dei, cuius usus naturae inoleuit, in relicum successionis uitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reseruetur.