Quae uero species pleni agri, qui odor, quae suauitas, quae uoluptas agricolarum! quid digne explicare possimus, si nostro utamur adloquio? sed habemus scripturae testimonia, quibus agri suauitatem benedictioni et gratiae sanctorum aduertimus comparatam dicente sancto Isaac: odor fili mei odor agri pleni. quid igitur describam purpurescentes uiolas, candida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nune aureis, nunc uariis, nunc luteis floribus, in quibus nescias utrum species amplius florum an uis odora delectant? pascuntur oculi grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cuius suauitate complemur. unde digne dominus ait: et species agri mecum est. cum ipso est enim quam ipse formauit; quis enim alius artifex posset tantam rerum singularum exprimere uenustatem? considerate lilia agri, quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum uideantur adsurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen uallo in circuitu floris obsaepta. nulli pateat iniuriae. si quis hunc florem decerpat et sua soluat in folia, quae tanti est artificis manus, quae possit lilii speciem reformare? quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui dominus tantum testimonium tulit, ut diceret: nec Solomon in omni gloria sic uestiebatur sicut unum ex istis? rex opulentissimus et sapien- tissimus inferior iudicatur quam huius floris est pulchritudo. quid enumerem sucos herbarum salubres, quid uirgultorum ac foliorum remedia? ceruus aeger ramusculos oleae mandit et sanus fit. lucustas quoque folia oleae adrosa liberant ab aegritudine. rubi folia superiacta serpenti interimunt eum. culices non tangent te, si absenti herbam cum oleo coquas et eo te perunxeris. Sed forte dicant aliqui: quid quod cum utilibus etiam letalia et perniciosa generantur? cum tritico conium, quod inter alimenta uitae noxium repperias et, nisi praeuisum fuerit, consueuit saluti nocere. inter alia quoque nutrimenta uitae elleborus deprehenditur. aconita quoque fallunt frequenter et decipiunt colligentem. sed hoc ita est ac si reprehendas terram, quia non omnes homines boni. sed quod plus est accipe quia non omnes boni angeli in caelo. sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia, luna quoque uiantibus iter monstrat, latronum prodit insidias. num igitur dignum est, ut in his quae utilia sunt posthabentes conditoris gratiam confiteri propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi uero omnia gulae causa debuerint procreari aut exigua sint quae uentri nostro diuina indulgentia ministrauerit? definitae nobis escae sunt et notae omnibus, quae et uoluptatem generent et corporis salubritatem. singula autem eorum quae generantur e terris specialem quandam rationem habent, quae pro uirili portione conplent uniuersae plenitudinem creaturae. alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. nihil uacat, nihil inane germinat terra. quod tibi putas inutile aliis utile est, immo ipsi tibi frequenter alio est usu utile. quod escam non adiuuat medicinam suggerit, et saepe eadem quae tibi noxia sunt auibus aut feris innoxium ministrant pabulum. denique sturni uescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis uenenum suci letalis euadunt. frigida enim uis eius est suci, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus praecoci digestione praeueniunt, priusquam uitalia ipsa pertemptet. elleborum autem periti locuntur escam esse et alimoniam coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis uim pabuli nocentis euitent. etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui uidetur esse contrarium, quanto magis proprietate naturae ad cibos proficit quod medica manu conuertitur ad salutem. per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi uigiliarum aegri affectantur incommodo, num quid de opio loquar, quod etiam nobis cotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo grauissimi internorum saepe uiscerum sopiuntur? nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt et elleboro uetustae passiones aegri corporis sunt solutae.