non agnoscis opus esse te Christi? manibus suis ut legimus te ille formauit: et tu, Manichee, alterum tibi asciscis auctorem. pater deus dicit ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et tu, Photiniane, dicis quia in constitutione mundi adhuc non erat Christus et tu, Eunomiane dicis quia dissimilis est patri filius. nam si imago, non dissimilis utique, sed totum exprimens patrem, quem pater substantiae suae unitate signauit. pater dicit faciamus: et tu cooperatorem negas. quod dixit pater filius fecit: et tu aequalem negas, in quo conplacuit pater. Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. in omnibus quae dicuntur nascentia terrae primum germen est. ubi se paululum sustulerit, fit herba, postea faenum, inde fit fructus. sunt nascentia quae de radice germinant ut arbores quae non sunt satae ex aliarum arborum radice nascuntur. in harundine uidemus quomodo in extremo eius uelut quidam fit nodus e latere et inde alia harundo germinat. est ergo in radice uis quaedam seminarii. insitiua quoque in superioribus germinant. aliis ergo a radice, aliis diuerso munere series successionis adquiritur. inest enim nascentibus singulis aut semen aut uirtus aliqua seminaria et ea secundum genus, ut quod nascitur ex ea simile eorum quae sata sunt uel quorum de radice sit germinet, de tritico triticum, de milio milium; de pyro pyrus albo flore prorumpit, castanea quoque surgit de radice castaneae. Germinet inquit terra herbam faeni secundum genus. et continuo parturiens terra nouos se fudit in partus et induit se amictu uiriditatis, gratiam fecunditatis adsumpsit diuersisque compta germinibus proprios suscepit ornatus. miramur quod tam cito generauerit: quanto maiora miracula sunt, si spectes singula, quemadmodum uel iacta in terram semina resoluantur ac, nisi mortua fuerint, nullum fructum adferant, si uero fuerint quadam sui morte resoluta, in uberiores fructus resurgant. suscipit igitur granum tritici putris glaeba et sparsum cohibet occatio ac uelut materno terra gremio fouet et conprimit. inde cum se granum illud resoluerit, herbam germinat grata ipsa iam species herbescentis uiriditatis, quae statim genus satiui similitudine sui prodit, ut in ipso suae stirpis exordio cuius generis herba sit recognoscas atque in herbis fructus appareat: paulatimque adolescit ut faenum culmoque pubescens erigitur et adsurgit. ast ubi se geniculata iam spica sustulerit, uaginae quaedam futurae frugi parantur, in quibus granum formatur interius, ne tenera eius primordia aut frigus laedat aut solis aestus exurat aut uentorum inclementia uel imbrium uis saeua decutiat. succedunt quidam ordines spicae mirabili arte formati uel ad speciem grati uel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis conligationis adstricti, quam prouidentia diuina formauit. et ne frugis numerosioris pondere uelut quaedam cedat fultura culmorum, uaginis quibusdam ipse culmus includitur, ut geminatis uiribus frugem possit multiplicem sustinere, ne inpar oneri curuetur in terram. tum supra ipsam spicam uallum struitur aristarum, ut quasi quadam in arce praetendat, ne auium minorum morsibus spica laedatur aut suis exuatur fructibus aut uestigiis proteratur. quid dicam quemadmodum clementia dei humanae prospexerit utilitati? faeneratum terra restituit quod acceperit et usurarum cumulo multiplicatum. homines saepe decipiunt et ipsa faeneratorem suum sorte defraudant, terra fidelis manet et si quando non soluerit, si forte aduersata fuerit frigoris inclementia aut nimia siccitas aut inmensa uis imbrium, alio anno superioris anni damna conpensat. ita et, quando prouentus spem destituit agricolae, nihil terra delinquit et, quando arridet, ubertas fecundae matris se in partus effundit, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditori.