et forte miretur aliqui, cur prius pecori pabulum quam cibus homini sit creatus. in quo primum profundum dei debemus aduertere, quod etiam minima quaeque non neglegat, sicut in euangelio sapientia dei dicit: respicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa: nonne uos pluris estis illis? cum enim illa pascantur dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et uirtute blandiri. deinde quia simplicem uictum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre. hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae, hic communis omnibus animalibus cibus, ille paucorum. exemplum itaque frugalitatis, magisterium parsimoniae est herbae simplicis uictu holerisque uilis aut pomi contentos esse omnes oportere, quem natura optulit, quem liberalitas dei prima donauit. ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed diuino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis et gratus, ut etiam repletis uoluptati atque usui sit. denique ad primas datus mensas ad secundas remansit. Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae operatricis exprimam argumentum? in hac enim germinum specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris uitae quasi flos praetendens iocunditatem, breuiore spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur arescit. quae enim firmitudo in carne, quae salubritas potest esse diuturna? hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus, plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper obumbrabat repente destituens et quam intus animabat. atque utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait dominus: germinet terra herbam faeni seminans semen secun- dum genus et secundum similitudinem. seminemus igitur semen secundum genus. quod sit genus audi dicentem oportere nos quaerere illud diuinum, si quo modo illud tractare possimus aut inuenire, quamuis non longe sit ab unoquoque nostrum. in ipso enim uiuimus et sumus et mouemur, sicut quidam inquit uestrum dixerunt: cuius et genus sumus. secundum hoc genus seminemus semen non in carne, sed in spiritu. non enim carnalia, sed spiritalia semina seminare debemus, qui ad uitam peruenire uolumus aeternam. quae sit autem similitudo non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem dei factus es. herba generi respondet suo: tu non respondes generi tuo. tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit: et tu degeneras. fruges non adulterant sui sinceritatem seminis: tu adulteras puritatem animae, uigorem mentis, corporis castitatem.