det nobis illa dominus: successuum flamine propero ligno currere, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis grauiora quam ferre possumus temptamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam et, si quando aliquid sit, quod graues nobis saeculi huius excitet fluctus, euigilantem pro nobis habere gubernatorem dominum Iesum, qui uerbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat. cui est honor et gloria laus perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen. Discedente aqua conueniebat ut species terrae daretur et gratia, ut inuisibilis et inconposita desineret esse. nam pleriqu etiam hoc dicunt esse inuisibile quod speciem non habet et ideo accipiunt terram inuisibilem fuisse, non quia uideri non posset a summo deo uel angelis eius — nam adhuc homines creati non erant uel etiam pecudes —, sed quia sine sua specie erat. species autem terrae est germinatio et uiriditas agri. unde ut uisibilem eam et compositam faceret deus, ait: germinet terra herbam faeni seminans semen secundum genus et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen suum in ipso. audiamus uerba ueritatis, quorum series salus est audientum. prima enim illa uox dei singulis creaturis inpertita gignendis lex naturae est, quae terris in omne aeuum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum uel generandi uel fructificandi in reliquum usus adolesceret. prima itaque germinatio est, quando nascentia uidentur erumpere, deinde cum eruperit et profecerit germen, fit herba; herba quoque ubi paululum processerit, fit faenum. quam utilis, quam uehemens uox: germinet terra herbam faeni, hoc est ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cuiusquam indigeat ministerio. solent enim plerique dicere: nisi clementior solis calor tepefecerit terras et quodam modo radiis suis fouerit, non poterit germinare terra. et propterea gentes diuinum honorem deputant soli, quod uirtute caloris sui terrarum penetret sinus sparsaque foueat semina uel rigentes gelu uenas arborum relaxet. audi ergo deum uelut hanc uocem emittentem: conticiscat ineptus sermo hominum, qui futurus est, facessat uana opinio. antequam solis fiat luminare, herba nascatur, antiquior sit eius praerogatiua quam solis. ne error hominum conualescat, germinet prius terra quam fotus solis accipiat. sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. dei clementia terras relaxat, dei indulgentia prorumpere facit fructus. quomodo sol uiuendi usum ministrat oriundis, quando illa prius diuinae operationis uiuificatione sunt edita quam sol in hos uiuendi usus ueniret? iunior est herbis, iunior faeno.