Et uidit deus quia bonum. non praeterimus quia aliqui nec in Hebraeo putant esse nec in ceteris interpretationibus quia congregata est aqua in collectiones suas et apparuit arida. et uocauit deus aridam terram et collectiones aquarum uocauit maria. cum enim dixerit deus quia factum est sic, satis esse putant uocem operatoris ad celebratae operationis indicium. sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis et repetitum operationis uel indicium uel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi ceteris interpretibus uel ueritas doceatur subpetere uel auctoritas; multa enim non otiose a septuaginta uiris Hebraicae lectioni addita et adiuncta comperimus. uidit ergo deus quia bonum mare. etsi pulchra sit species huius elementi, uel cum surgentibus albescit cumulis ae uerticibus undarum et cautes niuea rorant aspergine uel cum aequore crispanti clementioribus auris et blando serenae tranquillitatis purpurescentem praefert colorem, qui eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non uiolentis fluctibus uicina tundit litora, sed uelut pacificis ambit et salutat amplexibus — quam dulcis sonus, quam iocundus fragor, quam grata et consona resultatio —, ego tamen non oculis extimatum creaturae decorem arbitror, sed secundum rationem operationis iudicio operatoris conuenire et congruere definitum. bonum igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit umore, quibus per uenas quasdam occulte sucum quendam haut inutilem sumministrat, bonum mare, tamquam hospitium fluuiorum, fons imbrium, diriuatio adluuionum, inuectio conmeatum, quo sibi distantes populi copulantur, quo proeliorum remouentur pericula, quo barbaricus furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in uoluptatibus, salubritas ualetudinis, separatorum coniunctio, itineris conpendium, transfugium laborantum, subsidium uectigalium, sterilitatis alimentum. ex hoc pluuia in terras transfunditur, siquidem de mari aqua radiis solis hauritur et quod subtile eius est rapitur: deinde quanto altius eleuatur tanto magis etiam nubium obumbratione frigescit et fit imber, qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam ieiuna arua fecundat. Quid enumerem insulas, quas uelut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis inlecebris fido continentiae proposito eligunt mundo latere et uitae huius declinare dubios anfractus? mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, grauitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, huius mundi sobrietas, tum fidelibus uiris atque deuotis incentiuum deuotionis, ut cum undarum leniter adluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum san- ctorum choro, hymnis sanctorum personent. unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem conprehendam, quam uidit operator? et quid plura? quid aliud ille concentus undarum nisi quidam concentus est plebis? unde bene mari plerumque comparatur ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis uestibulis undas uomit, deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridit, cum responsoriis psalmorum cantus uirorum mulierum uirginum paruulorum consonus undarum fragor resultat. nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit et sancti spiritus aura salutaris aspirat?