sed sunt etiam non confusi lacus et stagna, quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, Albanus quoque alique plures: quomodo una congregatio aquarum? sed quemadmodum dicitur quia fecit deus duo luminaria, id est solem et lunam, cum sint utique et stellarum lumina, ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae; neque enim adnumerantur quae non conferuntur. Sed, ut uidetur, quoniam de mari loquebar, aliquantum exundauimus: ad propositum reuertamur et consideremus quid sit quod ait dominus: congregetur aqua in unam congregationem et appareat arida et non dixit 'terra'. quod praeclare positum quis non aduertat? terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cuius species superfusis aquis non appareat. arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis sicca habilis et apta culturis. simul prospectum est, ne uideatur sole magis quam dei praecepto esse siccata, quia arida facta est, antequam sol crearetur. unde et Dauid discernens mare et terram ait de domino deo: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundauerunt. arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem. sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens, rationabile autem proprium est hominis, ita et terra potest communiter dici uel scatens aquis uel deserta et inuia et sine aqua. ergo et illi quae scatet aquis inest ut habeat ariditatem; remota enim aqua incipit esse arida, sicut habes scriptum: posuit flumina in deserto et exitus aquarum in sitim, hoc est: de terra aquosa aridam fecit. habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent; nam et aer umidam qualitatem et aqua frigidam et ignis calidam. et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus. conprehendere autem sensibiliter et corporaliter si uelimus, uelut conexa et composita repperimus, ut sit terra arida et frigida, aqua frigida et umida, aer calidus et umidus, ignis calidus et siccus. et sic sibi per has iugales qualitates singula miscentur elementa. nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, conectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae et per aquam aeri, quia umidus est aer. ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et umoris altero terram altero aerem uidetur amplecti, frigido terram, aerem umido. aer quoque medius inter duo conpugnantia per naturam, hoc est inter aquam et ignem utrumque illud elementum conciliat sibi, quia et aquis umore et igni calore coniungitur. ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri adnectitur, siccitate autem in communionem terrae ac societatem refunditur, atque ita sibi per hunc circuitum et chorum quendam concordiae societatisque conueniunt. unde et graece στοιχεῖα dicuntur quae latine elementa dicimus, quod sibi conueniant et concinant. huc autem progressi sumus, quia scriptura ait quod deus uocauerit terram aridam, hoc est quia quod principale eius est nuncupauit proprietate naturae. naturalis enim proprietas siccitas est terris; haec ei praerogatiua seruata est. principalis ergo siccitas. subest etiam ut sit frigida, sed non praeferuntur secunda primis. ut autem umida sit, aquarum id adfinitate sortitur. ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida, alienum, quod umida. auctor itaque naturae quod primo donauit hoc tenuit, quia istud ex natura, illud ex causa. ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri, ut secundum praerogatiuam qualitatis eius informaretur nostra cognitio.