Quaero nunc cum dixerit: colligatur aqua in congregationem unam, quomodo diffusas per lacus paludes stagna aquas et superfusas uallibus et campis omnibusque planioribus locis currentes fontibus atque fluminibus una potuerit recipere collectio, aut quomodo una collectio, cum hodieque diuersa sint maria? nam et oceanum mare dicimus et Tyrrenum et Hadriaticum et Indicum et Aegyptium et Pontum et Propontidem et Ellespontum et Euxinum Aegaeum Ionicum Atlanticum; plerique etiam Creticum et septentrionale Caspium adpellant mare. unde consideremus scripturae uerba, quae librato sunt trutinata examine. colligatur inquit aqua in collectionem unam. una aquarum iugisque et continua congregatio est, sed diuersi sinus maris, ut quidam de scriptoribus forensibus ait. namque Pontus maris nostri sinus amplissimus meritoque in diuersis locis diuersa sunt nomina, quia uocabula aquis ex regionum uocabulis adhaeserunt, una autem congregatio aquarum, eo quod iugis unda atque continua ab Indico mari usque ad Gaditani oram litoris et inde in mare rubrum extremum circumfuso orbem terrarum includit oceano; interius quoque Tyrreno Hadrias, Hadriae cetera maria miscentur nominibus distincta, non fluctibus. unde pulchre habes quia deus congregationes aquarum uocauit maria. ita et una est generalis collectio, quae dicitur mare, et multae collectiones, quae maria pro regionibus nuncupantur. sicut enim multae terrae ut Africa Hispania Thracia Macedonia Syria Aegyptus Gallia atque Italia pro regionum appellantur uocabulis et una est terra, ita multa dicuntur pro locorum appellationibus maria et unum est mare, sicut ait propheta dicens: tui sunt caeli et tua est terra: orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti. aquilonem et mare tu creasti. et ad Iob ipse dominus ait: conclusi autem mare portis. Nunc quia de una collectione diximus, illud occurrit, utrum, cum per omnem fere terram et super terram fuerint aquae diffusae per uallestria agrorum, concaua montium planitiemque camporum, modo aequoris fusa congregatio una potuerit omnes illas aquas recipere atque exinanire terras, quae ante fuso per uniuersum flumine stagnabantur. nam si ita operta erant omnia — non enim diceret 'uisa est terra', nisi retectam uellet locis omnibus demonstrare —, si diluuium Noe tempore abscondit et montes, quando aquarum iam et super caelos et infra firmamentum fuerat facta discretio: quanto magis dubitari non potest etiam montium uertices illa superfusione latuisse? quo igitur illa omnis aquarum redundantia deriuata est? quae receptacula eam tam continua atque conexa absorbere potuerunt? de quo multus nobis potest sermo subpetere. primum quia potuit creator omnium et ipsarum terrarum spatia diffundere, quod aliqui ante nos confirmantes propria posuerunt sententia. ego quid facere potuerit non praetermitto: quid fecerit, quod aperte scripturarum auctoritate non didici, quasi secretum praetereo, ne forte etiam hinc alias sibi quaestiones requirant. adsero tamen secundum scripturas quia potuit locorum humilia et camporum aperta diffundere, sicut ipse ait: ego ante te ambulabo et montes planos faciam. potuit etiam ipsa aquarum uis profundiora ea facere quae insederat tanto fluctuum motu tantoque aestu concitatioris elementi, qui cotidie ima pelagi torquere et harenas uertere soleat de profundo. quis deinde sciat in quantum se illud magnum et inausum nauigantibus atque intemptatum nautis fundat mare, quod Brittannias frequenti includit aequore atque in ulteriora et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit. quis deinde non colligat quantum Lucrino et Auerno in Italia, Tiberiadi quoque in Palaestina et ei lacui, qui inter Palaestinam et Aegyptum Arabiae deserta praetendit, portibusque diuersis Augusti atque Traiani ceterisque per uniuersum orbem infusum addiderit mare?