iterum quaestiones alias serunt dicentes: si in congregationibus diuersis aqua erat, quomodo si illae congregationes in superioribus erant, non defluebat aqua ad eum locum, ad quem post domini imperium deriuata est? — natura enim aquarum sponte in inferiora prolabitur — sin uero in inferioribus erant illae congregationes, quomodo contra naturam suam aqua ad superiora conscendit? itaque aut naturalis cursus imperio non eguit aut contra naturam imperio proficere non potuit. cui quaestioni facile respondebo, si mihi ipsi ante respondeant ante praeceptum domini hanc aquarum fuisse naturam, ut laberetur, ut flueret. non enim ex usu hoc habet ceterorum elementorum, sed speciale et proprium, non ex quodam ordine, sed magis ex uoluntate et operatione dei summi. quid iusserit deus audiunt, uox autem dei efficiens naturae est. eam uocem effectus operationis impleuit. coepit labi aqua et in unam confluere congregationem, quae ante erat diffusa per terras et plurimis receptaculis inhaerebat. cursum eius ante non legi, motum eius ante non didici, nec oculus meus uidit nec auris audiuit. stabat aqua diuersis locis: ad uocem dei mota est. nonne uidetur quia naturam ei huiusmodi uox dei fecit? secuta est creatura praeceptum et usum fecit ex lege; primae enim constitutionis lex formam in posterum dereliquit. denique semel diem fecit et noctem: ex illo manet utriusque diurna successio et diurna reparatio. iussa est etiam aqua currere in congregationem: ex illo currit, fontes labuntur in fluuios, in freta currunt flumina, lacus deriuantur in maria, ipsa se aqua praecedit, urguet et sequitur. unus est ductus, unum corpus. et cum sit altitudo diuersa, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. unde et aequor adpellatum arbitror, quod superficies eius aequalis sit. respondi secundum illorum propositum; illi nunc respondeant mihi, si numquam uiderunt fontes ex inferioribus scaturrire, de pauimento aquam surgere. quis eam cogit ? unde prorumpit? quemadmodum non deficit? quomodo fit, ut ima soli ora undam uomant? haec secundum occultae secreta naturae. ceterum quis ignorat quod rapido plerumque impetu in ima descendens in superiora se subrigat atque in supercilium montis adtollat, plerumque etiam canalibus manu artificis deriuata, quantum descenderit, tantum rursus ascendat? itaque si uel impetu suo fertur uel artificis ingenio contra naturam suam ducitur et eleuatur, miramini si diuini operatione praecepti aliquid ad usum naturae eius accessit, quod in usu eius ante non fuerit? dicant nunc mihi quomodo tamquam in utrem congregauerit aquas maris, ut scriptum est, quomodo eduxerit de petra aquas? qui potuit de petra educere aquam quae non erat non potuit ducere aquam quae erat? percussit petram, et fluxerunt aquae clamat Dauid et torrentes inundauerunt et alibi super montes stabunt aquae. habes in euangelio, quod cum grauis esset procella et magnus in mari motus, ita ut trepidarent apostoli naufragii periculum, excitauerint dormientem in puppe dominum Iesum, et surgens imperauerit uento et mari, sedata tempestas sit, refusa tranquillitas. qui potuit imperio mare totum sedare non potuit aquas imperio mouere? atquin in diluuio sic accepimus, quod eruperint fontes abyssi et quod induxerit postea spiritum et siccauerit aquam. si nolunt oboedisse naturam usumque elementi imperio dei esse conuersum, uel hoc concedant potuisse immisso uento aquas currere, quod cottidie uidemus in mari, ut inde aquae currant, unde flauerit uentus. si tempore Moysi excitato austro ualido siccatum est mare, eodem modo siccari non potuit congregatio aquarum et in mare profluere aqua, quae postea diuisa est a profundo? sed discant naturam posse conuerti, quando petra aquas fluxit et ferrum aquis supernatauit, quod utique Helisaeus orando facere meruit, non imperando. si igitur Helisaeus ferrum leuauit contra naturam, Christus aquas mouere non potuit? sed mouit qui potuit dicere: Lazare ueni foras et mortuum suscitauit; deus enim quod iubet fecit. itaque pari exemplo dictum accipe: congregetur aqua, et congregata est. dicendo autem congregetur non solum mouit eam de loco, sed etiam statuit in loco, ut non praeterflueret, sed maneret. Hoc itaque maioris miraculi est, quomodo omnes congregationes in unam congregationem defluxerint et una congregatio non adimpleta sit. nam et scriptura hoc inter mirabilia constituit dicendo: omnes torrentes eunt in mare, et mare non adimpletur. utrumque igitur ex praecepto dei, ut et fluat aqua et non superfluat. circumscripta igitur inposito fine maria clauduntur, ne superfusa terris inundent omnia et destituto aruorum cultu munus terrenae fecunditatis inpediant. cognoscant igitur diuini esse praecepti operationisque caelestis. ait enim dominus per nubem ad Iob inter alia etiam de maris claustro: posui ei fines adponens claustra et portas; dixi autem ei: usque huc uenies nec transgredieris, sed in te ipso conterentur fluctus tui. nonne ipsi uidemus mare frequenter undosum, ita ut in altum fluctus eius tamquam mons aquae praeruptus insurgat, ubi impetum suum ad litus inliserit, in spumas resolui repagulis quibusdam harenae humilis repercussum, secundum quod scriptum est: aut non timebitis me, dicit dominus, qui posui harenam fines mari? infirmissimo itaque omnium uilis sablonis puluere uis maris intempesta cohibetur et uelut habenis quibusdam caelestis imperii praescripto sibi fine reuocatur uiolentique aequoris motus in sese frangitur atque in reductos sinus suos scinditur. ceterum nisi uis statuti caelestis plana Aegypti, quae inhiberet, quid obstaret quin per plana Aegypti, quae maxime humilioribus iacens uallibus campestris adseritur, mare rubrum Aegyptio pelago misceretur? denique docent hoc qui uoluerunt haec duo sibi maria conectere atque in se transfundere, Sesostris Aegyptius, qui antiquior fuit, et Darius Medus, qui maioris contuitu potentiae in effectum uoluit adducere quod ab indigena fuerat ante temptatum. quae res indicio est quod superius est mare Indicum, in quo mare rubrum, quam aequor Aegyptium, quod inferius alluit. et fortasse ne latius se mare effunderet de superioribus ad inferiora praecipitans, ideo molimina sua rex uterque reuocauit.