bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, quam postea post diluuium a Noe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset. ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. ituque per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor Iacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: 'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed uirtutum spirabat gratiam', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio, quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen. Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum sibi officium perseueret. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. non igitur te tanto splendori solis temere committas — oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere! Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscereni omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.