quis pineam uidens non stupeat tantam diuino praecepto artem inolitam inpressamque naturae, quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari adsurgat glutino, quo proprios fouet fructus? itaque per circuitum eadem species et ordo seruatur et quidam in singulis plagis nuculeorum partus exuberat atque in orbem redit fructus et gratia. itaque in pinea ista imaginem sui natura uidetur exprimere, quae a primo illo diuino caelestique mandato priuilegia accepta custodit et partus suos quadam annorum uice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur. sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat, ita etiam in myricis, id est humilibus uirgultis figuram inprobae calliditatis expressit. sicut enim duplici corde uiri ubique praesto sunt et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt et uitiosissimis glutinantur, ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec uirgulta nascuntur. unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparauit. Germinet inquit terra, et statim omnis surgenti germine terra completa est. et homini dicitur: dilige dominum deum tuum, et non est caritas dei omnium infusa uisceribus. surdiora corda hominum sunt quam dura saxorum. terra in- debitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non ueneramur auctorem. uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet conseruatione et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non defluat. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut malaet fauces tuae sicut uinum optimum, ut inebrieris in Christo.