Sed quid ego uili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium prouidentia diuina formauerit? unde uelut habenis quibusdam uerborum cohibenda diffusio est, ne quod Solomoni specialiter sapientiae munere diuinitus uidetur esse conlatum, usurpatorie uideamur exponere differentias arborum et uirtutes radicum et quaecumque sunt abscondita et inprouisa, sicut scriptum est. quae nec ab ipso .tamen manifestata produntur, ut mihi uideatur potuisse eum disputare de uirgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnis creaturae explicare rationes. quodsi inriguis aquarum plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire. et quia iussit dominus ut germinaret terra herbam faeni et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cuius semen eius in eo, ne forte quis dicat in multis arboribus neque fructum neque semen uideri et putet diuinum in aliquo uaccillare praeceptum, .ut a ueritate sit dubium, illud aduertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur uniuersa gignentia aut habeant aliqua quae uideantur cum uirtute seminum conuenire, idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit conprehendere. nihil uidentur seminis habere salices, habent tamen in foliis granum quoddam, quod habeat uirtutem seminis, ut eo commisso terris tamquam posito surgat arbos de surculo et tamquam de semine se exsuscitet. grano itaque illo radix prima coalescit; de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silua. habet autem et radicis generatio uirtutem seminis, unde plerique ea satione incrementum sui nemoris propagauerunt. Magna dei uirtus in singulis. nec miretur aliquis, si in uirgultis magnam dei dixi esse uirtutem, siquidem magnam uirtutem suam in lucustis esse dixit et bruco, eo quod diuinae maiestatis offensa magna moderamine sterilitatis Iudaicae atque inopiae solueretur. magna enim uirtus patientia, magna uirtus prouidentia. indigni enim erant, qui uterentur fecundi- tate terrena, qui terrarum laeserant creatorem. et uere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. itaque si magna uirtute dei sterilem brucum terra generauit, quanto magis uirtute magna quae fecunda sunt procreat.