denique doceat nos pampinus naturae gratiam et diuinae sapientiae interna mysteria. uidemus enim ita scissum atque diuisum, ut trium foliorum speciem uideatur ostendere; ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus uideretur. ea autem ratio uidetur seruata naturae, ut et solem facilius admittat et umbram obtexat. denique procerius media pars eius extenditur et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulcritudinis quam tegumenti praeferat. etenim brabii speciem uidetur effingere significans quod uua inter pendentes ceteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam iudicio naturae, sed euidenti indicio innascitur species et praerogatiua uictoriae. secum igitur habet brabium suum, quo et munimen sibi praebetur aduersum iniurias uel aeris pariter imbriumque uiolentiam et inpedimentum non adfertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur coloratur augetur. ficulneae quoque folium aeque prope ut pampinus quadrifida rescinditur diuisione, quod eo clarius uidetur quo maius est folium, sane non ita ut pampinus uel ora omni uel summitate crispanti. sicut enim in ficulneae folio crassitudo ualidior ita in pampino species elegantior. crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis iniuriam repellendam, interscissio ad fructus gratiam uaporandam. denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit, quia et latere uidetur aduersus iniurias et patere ad gratiam. quid ego foliorum describam diuersitates, quemadmodum alia rutunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile uentis labentia, alia quae leui motu decutiantur aurarum? Inexplicabile est singularum rerum exquirere proprietates et uel diuersitates earum manifesta testificatione distinguere uel latentes occultasque causas indeficientibus aperire documentis. una nempe atque eadem est aqua et diuersas plerumque sese mutat in species: aut inter harenas flaua aut inter cautes spumea aut inter nemora uiridantior aut inter florulenta discolor aut inter lilia fulgentior aut inter rosas rutilantior aut in gramine liquidior aut in palude turbidior aut in fonte perspicacior aut in mari obscurior assumpto locorum quibus influit colore decurrit. rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter uaporantia ferueat, inter umbrosa frigescat, sole repercussa exaestuet, niuibus inrigata glaciali umore canescat, quemadmodum autem sapor eius ipse conuertitur, ut nunc asperior nunc amarior, nunc uehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate uarietur! asperatur inmaturioribus sucis, tunso cortice nucis foliisque contritis, amara fit absentio, uino uehementior, austerior aliis, grauescit ueneno, melle dulcescit. si uero ei lentiscum, terebinti quoque fructus uel et nucis interior misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. cum sit autem altrix omnium uirgultorum, diuersos singulis usus ministrat. si radices alluat uel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus uires, radicem inpinguat, caudicem prouehit, ramos diffundit, folia uirescere facit, fructum alit semina, pomum augere consueuit. ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt sucos, alia dulciores, alia tardos, alia praematuros. ipsae quoque inter se discrepant suauitates. alia suauitas in uinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fico, discreta in malo, dispar in dactulo. tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est pondere quoque distat frequenter ut specie; nam plerisque locis grauior, plerisque leuior extimatur. non mirum igitur si, cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se lacrimae arborum, quae eiusdem aquae adluuione generantur. et cum una sit omnium causa, diuersus singularum usus, diuersa natura est. aliam uim habet cerasi arboris lacrima, aliam lentisci. disparem quoque balsami guttam odorata orientis ligna sudare produntur, diuersum quoque lacrimarum genus uirgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam ui naturae secretioris inlacrimant. quid autem tibi referam — clementem licet esse sermonem — quod electrum lacrima uirgulti sit et in tantae materiae soliditatem lacrima durescat? nec leuibus id adstruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae uidetur cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse.