quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum. nam plerumque cito florent mala granata et fructum adferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis excolantur, plerumque sucus uanescit interior et foris species eius pulchra praetenditur. quae non inmerito conparatur ecclesiae, ut habes in Canticis ad ecclesiam dictum: ut cortex mali Punici genae tuae et infra: si floruerit uitis, floruerint mala granata. ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit tot martyrum sanguine speciosa et quod est amplius Christi cruore dotata, simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub una munitione conseruans et uirtutum multa negotia conplectens; sapiens enim spiritu celat negotia. amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ex amaris dulces fructus fiant, ut terebrent eius radicem arboris et in medium inserant surculum eius arboris, quam Graeci πεύκην, nos piceam dicimus, quo facto suci amaritudo deponitur. ergo si agricultura conuertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae et disciplinae adtentio mitigare possunt quaslibet aegritudines passionum? nemo ergo positus uel in adulescentiae uel intemperantiae lubrico de sui conuersione desperet. ligna plerumque in meliores uertuntur usus: non possunt hominum corda mutari? docuimus non solum inter diuersi generis arbores esse fructum diuersitates, sed plerumque in eadem specie arborum conpugnare sibi fructus. alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactulis supra iam diximus. quis autem possit conprehendere uarietatem, speciem gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum sucorumque proprietatem, quae cuique rei apta uideantur, quemadmodum aegris uisceribus hominum amariora poma medicentur et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus umorum aspera pomorum dulcibus temperentur? denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consueuit et sucis, nec ulla firmior sanitas quam quae salubribus reformatur alimentis. unde secundum naturam docemur quia sola nobis esca medicina est. herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere; hinc enim medendi usus inoleuit. Sed ut ad simplicia poma reuocemus stilum, alia sunt quae quocuntur sole, alia quae et testis et corticibus clausa conplentur. mala et pyra, uuarum quoque genera omnia nuda obiecta sunt soli, nucis autem et nucleae, nuculei quoque fructus et testa opertus et cortice alitur tamen et ipse calore solis et quantum pineae densitate nuculeus absconditur, tantum solis calore nutritur. quanta deinde domini prouidentia est, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo ualidius tegimentum tuendo deferat pomo, quod uidemus in fructu ficulneae. delicatiora itaque ualidioribus munienda sunt, ut et ipse dominus per Hieremiam docet dicens: sicut ficus istas bonas recognosam translatos Iuda, quos emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona. tamquam delicatos enim uelut quodam misericordiae suae ualidiori saepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent, denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: delicati mei ambulauerunt uias asperas, quibus infra ait: constantes estote, filii, et proclamate ad dominum. hoc enim solum aduersum omnes procellas atque iniurias inuiolabile tegimen, inpenetrabile munimentum est. ubi ergo teneri fructus ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum; contra autem ubi fructus ualidiores ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. pomum enim ualidius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset.