euidenter igitur exemplum uitis ad nostrae uitae institutionem arcessendum esse signauit, quae primum ueris tepefacta temperie gemmare perhibetur, deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uua formatur paulatimque augescens inmaturi partus retinet acerbitatem nec potest nisi matura iam et cocta dulcescere. uestitur interea uiridantibus pampinis uinea, quibus et aduersum frigus omnemque iniuriam non exiguo munitur subsidio et a solis ardore defenditur. quid autem eo uel spectaculo gratius uel fructu est dulcius, uidere serta pendentia uelut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uuas uel aureo colore uel purporeo renitentes? hyacinthos ceterasque gemmas fulgere existimes, coruscare Indicos, albarum emicare gratiam, nec aduertis ex his admoneri te, homo, ne inmaturos fructus tuos dies supremus inueniet aut plenae tempus aetatis opera parua deducat. acerbus enim fructus amarior esse consueuit nec potest dulce esse nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleuerit. huic uiro perfecto nec frigus horrendae mortis nec sol iniquitatis nocere consueuit, quia obumbrat ei gratia spiritalis et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores. laudent te quicumque conspiciunt et agmina ecclesiae uelut quaedam palmitum serta mirentur, spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia, delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, iustitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae, eo quod redundantiam uitis fructiferae copiosae munere liberalitatis imiteris. Sed quid ego in sola uite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint? alia ad fructum nata, alia ad usum data. nam et quibus non est fructus uberior tamen usus pretiosior est, caedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod huiusmodi materies et procera sit spatiis nec onerosa parietibus. lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cypressus. unde et ecclesia dicit in Canticis: trabes domo- rum nostrarum caedri, lacunaria nostra cypressi, in his esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes uerticem ecclesiae sua uirtute sustineant et fastigium eius exornent. laurus et palma insigne uictoriae: lauro uictorum capita coronantur, palma manus uictricis ornatus est. unde et ecclesia ait: dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines eius. quae eminentiam uidens uerbi et sperans quod ad eius altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem dicit: ascendam in palmam, ut omnia relinquat inferiora et ad superiora contendat, ad brabium Christi, ut suauis eius fructus carpat et gustet; suauis enim uirtutis est fructus. populus quoque coronis arbor umbrosa uictricibus et salix lenta uitibus habilis uinciendis quid aliud mystice declarant nisi bona esse Christi uincula, quae nocere non soleant, uincula gratiae, uincula caritatis, ut unusquisque suis uinculis glorietur, sieut gloriabatur et Paulus dicens: Paulus uinctus Iesu Christi? his ligatus uinculis dicebat: quis nos separabit a caritate Iesu Christi?, uinculis abstinentiae, uinculis caritatis. his ligatus uinculis etiam Dauid ait: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis leui materia usum manus puerilis informat, unde ait scriptura: scribe in buxo, simul ut admoneat te ipsa materia, quae semper uiret nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis. quid ego enumerem quanta uarietas arborum, quam diuersus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediuiua castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam siluam ex se pullulare consueuit, quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis aut nouella deprehenditur; iunioribus enim exiliores rami, antiquioribus ualidiora et nodosa sunt brachia, illis folia leuigata atque diffusa, istis contractiora et aspera. sunt etiam arbores, quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non nouerint, aliae, quibus aut iuuentas uiret aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam ullo detrimento sit, ut per plures sui rediuiua successione renouentur heredes. Est etiam, quod mireris, ipsis sexsus in pomis, est discretio sexus in arboribus. nam uideas palmam, quae dactulos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subicientem et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, quam marem palmam adpellant pueri rusticorum. illa ergo palma feminea est et sexum suum subiectionis specie confitetur. unde cultores lucorum praeiaciunt ramis eius dactulorum uel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori uelut quidam sensus perfunctionis infunditur et expetiti con- cubitus gratia praesentatur. quo munere donata rursus erigitur et eleuat ramos suos et in ueterem statum comam suam rursus adtollit. de ficu quoque eadem est opinio ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus uel aura temptati aliqua uel aestu defluere ferantur in terram. unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem medentur eius infirmitati, ut possit fructus proprios reseruare iamiamque, si deforent remedia, lapsuros. quo admonemur uelut quodam aenigmate naturae non refugere eos qui a nostra fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit adquisitus, quo grauior fuerit adsertor erroris, eo uehementior possit fidei defensor existere et si quis de haereticis conuertatur, uel confirmet eam partem, in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquod directum naturae, ut uiuida eius possit esse sententia, si adminiculetur ei adtentio sobrietatis, obseruantia castitatis. profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis conroborare uirtutem. ita enim tua nec dissoluetur intentio et diligentiae fructus et gratiae reseruabitur.