surrexerat ante floribus inmixta terrenis sine spinis rosa et pulcerrimus flos sine ulla fraude uernabat, postea spina saepsit gratiam floris tamquam humanae speculum praeferens uitae, quae suauitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe conpungat. uallata est enim elegantia uitae nostrae et quibusdam sollicitudinibus opsaepta, ut tristitia adiuncta sit gratiae. unde cum unusquisque aut suauitate rationis aut prosperioris cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum conuenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis animique sentes iure condemnationis ascripti sunt. inrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis aut fastigio potestatis aut fulgore uirtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice. super spinam germinas, nec prolixa gratia manet. breui unusquisque decurso aetatis flore marcescit. Sane ut caduca tibi noueris communia esse cum floribus ita etiam laeta cum uitibus, quibus generatur uinum, quo cor hominis laetificatur. atque utinam, o homo, huius generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam iocunditatemque fructifices. in te ipso suauitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, in te ipso quaerenda iocunditas tuae est conscientiae. ideo ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. prinum omnium nihil gratius florentis odore uitis, siquidem de flore earum sucus expressus poculi genus conficit, quod et uoluptati et saluti sit. deinde quis non miretur ex acini uinacio uitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam uelut quodam amplexu fouet et quibusdam brachiis ligat et circumdat lacertis, pampinis uestit, sertis coronat uuarum? quae ad imitationem uitae nostrae primum uiuam defigit radicem, deinde, quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam ita clauiculis quidquid conprehenderit stringit hisque se erigit et adtollit. huius est similis plebs ecclesiae, quae uelut quadam fidei radice plantatur et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait propheta: uineam ex Aegypto transtulisti et plantasti radices eius, et repleta est terra. operuit montis umbra eius et arbusta eius caedros dei. extendit palmites eius usque ad mare et usque ad flumen propagines eius. et per Esaiam ipse dominus locutus est dicens: uinea facta est dilecto in cornu in loco uberi. et maceriam circumdedi et circumfodi uineam Sorech et aedificaui turrem in medio eius. circumdedit enim uelut uallo quodam caelestium praeceptorum et angelorum custodia. inmittet enim angelus domini in circuitu timentium eum. posuit in ecclesia uelut turrem apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro ecclesiae pace praeten- dere, circumfodit eam, quando exonerauit terrenarum mole curarum; nihil enim magis mentem onerat quam istius mundi sollicitudo et cupiditas uel pecuniae uel potentiae. quod tibi demonstratur in euangelio, cum legis quia illa mulier, quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat, ut rursum respicere non posset. curuata enim erat eius anima, quae inclinabatur ad terrena compendia et caelestem gratiam non uidebat. respexit eam Iesus et uocauit, et statim mulier onera terrena deposuit. his cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat quibus ait: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respirauit et erecta est. Sed et eadem uitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram. reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola iudicauerit fructuosa. quid ego adminiculorum ordines iugationisque discribam gratiam, quae uere atque manifeste aequalitatem docent in ecclesia esse seruandam, ut nemo se diues et honoratus adtollat, nemo pauper deiciat ignobilisque desperet? omnibus sit in ecclesia par atque una libertas, omnibus impertiatur iustitia communis et gratia. ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui uirtutum arcem tenere meruerunt. quorum exemplis noster erigatur adfectus neque humi uilis et despicabilis iaceat, sed uniuscuiusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: nostra autem conuersatio in caelis est. unde ne quibus procellis saeculi possit reflecti et tempestate deduci, clauiculis illis et circulis quasi amplexibus caritatis proximos quosque conplectitur et in eorum coniunctione requiescit. caritas est igitur, quae nos superioribus nectit caeloque inserit. qui enim manet in caritate, deus in eo manet. unde et dominus ait: manete in me et ego in uobis. sicut palmes non potest fructum adferre ab se, nisi manserit in uite, sic et uos, si in me non manseritis. ego sum uitis, uos palmites estis.