nam lolium et reliqua adulterina semina, semina, quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari euangelii lectione cognouimus, sed ea proprium quoddam genus habent, non ex tritici semine in aliud genus seminis decolora mutatione translata degenerem traxere naturam. denique hoc docet dominus dicens: simile est regnum caelorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, uenit inimicus eius et superseminauit zizania inter triticum. aduertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus ita et genere uideantur esse discreta. denique et serui dixerunt ad patrem familias: domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? et ait illis: inimicus. homo hoc fecit. aliud enim semen est diaboli, aliud semen est Christi, quod seritur ad iustitiam. denique aliud filius hominis, aliud diabolus seminauit. adeo diuersa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit. quod seminat Christus regnum est dei, quod seminat diabolus peccatum est. quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? sic est inquit regnum dei, quemadmodum si homo iactet semen super terram. Est et homo, qui seminat uerbum, de quo scriptum est: qui seminat uerbum seminat. hic homo uerbum seminauit super terram, quando dixit: germinet terra herbam: et subito terrarum germina pullularunt et diuersae rerum species refulserunt. hinc pratorum uirens gratia abundantiam pabuli ministrauit, inde camporum spica flauescens imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit. sponte omnis fructus terra suggessit. etsi arata sine cultore esse non poterat — nondum enim erat formatus agricola —, inarata tamen opimis messibus redundabat et haut dubito an maiore prouentu, siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem. nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris adquiritur, ubi cultus spectatur agrorum, et neglegentia uel offensa aut diluuiis pluuiarum aut terrarum ariditatibus aut grandinis iactu aut quacumque ex causa soli uberis sterilitate multatur. tunc autem prouentu spontaneo terra fructus locis omnibus inuehebat, quoniam is praeceperat qui uniuersorum est plenitudo. uerbum enim dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto. antiquiora enim mundi nascentis exordia quam nostra peccata sunt et recentior culpa, propter quam condemnati sumus in sudore uultus nostri panem manducare, sine sudore alimenta nescire. denique hodieque fecunditas terrae ueterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur. sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur magna ex parte manent nobis diuina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur. quod propositae docet lectionis exemplum dicente domino quia sic est regnum dei, quemadmodum si qui iactet semen super terram et obdormiat inquit et surgat nocte et die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. ultro terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. dormiente te igitur, homo, et nesciente fructus suos ultro terra producit. dormis et surgis et frumenti per noctem incrementa miraris. Diximus de herba faeni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cuius semen eius in ipso. dixit et facta sunt et subito ut supra floribus herbarumque uiriditatibus ita hic nemoribus terra uestita est. concurrerunt arbores, consurrexerunt siluae, uertices repente montium fronduerunt. hinc pinus, hinc cypressus in alta se extulerunt cacumina, caedri et piceae conuenerunt. abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio uertice etiam casus marinos tuto subitura remigio nec solum uentis, sed etiam fluctibus certatura processit. nec non et laurus adsurgens odorem suum dedit. numquam suo exuenda uelamine. umbrosae quoque ilices uerticem protulerunt inhorrentem comam hibernis quoque temporibus seruaturae. hoc enim in singulis priuilegium natura tenuit in reliquum, quod sub ictu mundi sur- gentis accepit. et inde manet sua ilicibus praerogatiua, manet cypressibus, ut nulli uenti eas crinis sui ueste dispolient.